Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nulli te umquam de generis nobilitate praeponas nec obscuriores quasque et humiliore loco natas te inferiores putes. nescit religio nostra personas nec condiciones hominum sed animos inspicit, seruum et nobilem de moribus pronuntiat. sola apud deum libertas est non seruire peccatis, summa apud eum nobilitas clarum esse uirtutibus. quid apud deum in uiris nobilius Petro ?

quid in feminis beata Maria illustrius, quae fabri sponsa describitur ? sed illi piscatori et pauperi caelestis regni a Christo creduntur claues, haec sponsa fabri illius meruit esse mater, a quo ipsae claues datae sunt. elegit enim deus ignobilia et contemptibilia huius mundi, ut potentes ac nobiles ad humilitatem facilius adduceret.

nam et alias frustra sibi aliquis de nobilitate generis applaudit, cum uniuersi paris honoris et eiusdem apud deum pretii sint, qui uno Christi sanguine sunt redempti, nec interest, qua quis condicione natus sit, cum omnes in Christo aequaliter renascamur. nam etsi obliuiscimur, quia ex uno omnes generati sumus, saltem id semper meminisse debemus, quia per unum omnes regeneramur.