Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Mentiri uero atque iurare lingua tua prorsus ignoret tantusque in te sit ueri amor, ut, quicquid dixeris, iuratum putes. de quo saluator ad discipulos ait:ego autem dico uobis non iurare omnino et paulo post: sit autem sermo uester: est est, non non; quod autem his abundantius est, a malo est. in omni igitur actu omnique [*]( 1 I Cor. 4, 5 12 *Eccli. 28, 29-30 16 *I Petro 3, 8-9 22 Matth. 5, 34 23 Matth. 5, 37 ) [*]( 1 ne] non a q. i1a.c.m2 praep. tuam consc. vil praep. consc. tuam ? et Ovz, om. cet. 3 tibi erit v erit unicuique Baa.c., 0 4 dno e 5 sit] sic i1 animus igitur 0 igitur CVilCI ac] et z 6 aimatus animus tuus CrnV mod. in omnibus abl ac] et B 7 mag. indo loq. v loq. mag. indo t1 pudicitiam abl 8 quodque] que quoddam v que c1 prae(e)cipue evel 9 ante] autem e 10 sit om.a 12 tuum om.31 13 pr. et] in e, om.ilcl facite t1 14 in lingna evi1c1 15 numq.—proced. om.v maled. ex] malum uerbum de ci1 uerbum malum de c1 17 inquit] add. modesti cvzlel 18 sed] et il 20 ergo B et.o 21 ueritatis evilcl iuramentum Babl 22 ad disc.] discipulis B 24 alt. non om.c1 25 pr. est om.a a s.J.m2a omnique] atque eirilc:1 )

346
uerbo quieta mens et placida seruetur semperque cogitationi tuae dei praesentia occurrat. sit humilis animus ac mitis et aduersus sola uitia erectus; numquam illum aut superbia extollat aut auaritia inflectat aut ira praecipitet.

nihil enim quietius, nihil purius, nihil denique pulchrius ea mente esse debet, quae in dei habitaculum praeparanda est, quem non auro templa fulgentia, non gemmis altaria distincta delectant, sed anima ornata uirtutibus. ideo et templum dei sanctorum corda dicuntur affirmante apostolo, qui ait: si quis templum dei uiolauerit, disperdet illum deus. templum enim dei sanctum est, quod estis uos.