Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sit igitur animus intentus ac uigilans et aduersus peccata semper armatus, sermo in omnibus moderatus ac parcus et qui necessitatem magis loquendi indicet quam uoluntatem. ornet prudentiam uerecundia, quodque praecipuum in feminis semper fuit, cunctas in te uirtutes pudor superet. diu ante considera, quid loquendum sit, et adhuc tacens prouide, ne quid dixisse paeniteat. uerba tua ponderet cogitatio et linguae officium animi libra dispenset.

unde scriptura dicit argentum et aurum tuum confla et uerbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos et attende, ne forte labaris lingua. numquam maledictio ex ore tuo procedat, quae ad cumulum benignitatis iuberis etiam maledicentibus benedicere: misericordes, inquit, humiles, non reddentes malum pro malo neque maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes.