Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Adulatorum quoque assentationes et noxia blandimenta fallaciae uelut quasdam pestes animae fuge. nihil est, quod tam facile corrumpat mentes hominum, nihil, quod tam dulci et molli uulnere animum feriat. unde et sapiens: uerba, inquit, adulatorum mollia, feriunt autem interiora uentris. et dominus loquitur per prophetam: populus meus, qui beatificant uos, seducunt uos et semitas pedum uestrorum conturbant.

in multis isto maxime tempore regnat hoc uitium, quodque grauissimum est, humilitatis ac beniuolentiae loco ducitur. eo fit, ut iam, qui adulari nescit, aut inuidus aut superbus putetur. et sane grande et persubtile artificium laudare alterum in commendatione sui et decipiendo animum sibi obligare decepti, quodque hoc maxime uitio agi solet, fictas laudes certo pretio uendere. quae autem haec tanta est leuitas animi, quae tanta uanitas relicta propria conscientia alienam opinionem sequi et quidem fictam atque simulatam, rapi uento falsae laudationis, gaudere ad circumuentionem suam et illusionem pro beneficio accipere?

tu ergo, si uere laudabilis esse cupis, laudem [*]( 9 *Prou. 26, 22 11 *Esai. 3, 12 ) [*]( 1 eum] deum 0 nemo ei 0 esset haec iUlIob. Oabl haec esset in nob. v haec in nob. esset g 3 ne] nec i1 non om.c1 semet il detr. om.v 4 hoe ideo al ideo i1 6 quoque] quippe B 7 animae om.v 8 nihil est cl tam om.V ac ab1 9 quidam sapiens i1 uerba inquit] ait uerba etnV 10 inferiora il 11 popule i1 12 qui] add. te c1 beat.] add. me (eras.) a seducunt uos om.al 13 dissipant v maxime isto al 14 est grau. etnV 15 eo] et ita evi1c1 iam ow.OenV 16 pr. et]est Cv subtile evi1c1 17 commenda(s.\'. ta e)tionem Cvilalel 18 sibi animum B animum sibi animum b1 decepti (s.[. onis) 5 quoque Bzatfa1, om.O hoc maximo al maxime hoc . tvc1 solet et v 19 ficta laus BOzab1 uendere] et uendi 0 autem om. euiV est tanta leu. a1 leu. tanta est i1 21 quidem] quid e Bzaa1 falsae] fallatie 0, om.v 22 adu(e.r 0 R)lationis Bil ad] atque ec1 23 laudes bl tandem i1 )

345
hominum ne requiras illique tuam praepara conscientiam, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium, et tunc laus erit tibi a deo.