Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

unde et beatus Dauid diuersas innocentiae species iustitiaeque dinumerans de hac quoque uirtute non tacuit dicendo: et obprobrium non accepit aduersus proximos suos, propter quod ipse non solum aduersatur, sed etiam persequitur detrahentem. ait enim: detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar.

est sane hoc uitium, quod uel in primis extingui debeat et ab his, qui se sancte instituere uolunt, prorsus excludi. nihil enim tam inquietat animam, nihil est, quod ita mobilem mentem ac leuem faciat quam facile totum credere et obtrectatorum uerba temerario assensu mentis sequi. hinc enim crebrae dissensiones, hinc odia iniusta nascuntur.

hoc est, quod saepe de amicissimis etiam inimicos facit, dum concordes quidem sed credulas animas maliloqui lingua dissociat. at contra magna quies animi magnaque est morum grauitas non temere de quoquam sinistrum aliquid audire. beatusque est, qui ita se contra hoc [*]( 4 ? 7 *Eedi. 28, 28 10 Ps. 14, 3 13 Ps. 100, 5 ) [*]( 1 ultimum ilp.e.m2 diab. laq. cvtlel ita mal. hoc al hoc mal. ita evilel 3 nec] non a obtrectatoribus evPc1 4 tuo um.ç eorumque evc1 ne eonim i1 (5 aduersus emlcl suum il non] ne c1 accipies vi1 super] per cilel 7 illos eiV ipsum a 9 innoc. om.e vc1 que om.tvc1 denumerans 0 denunt(c)ians evilel 11 propterea ç 12 quod et ipse a\\ om.il 13 prox. suo secr. i1 14 est] et a hoc] tale hoc evc1 hoc tale il uel quod 0 quod cvc1 15 debet b1 his] eis cvilel sancte se e 16 excludatur e excludebatnr c1 extingui (in my. ok exrludi) blal pr. nil ab1 enim om.è animum emV ita mobilem] ta Imobilem il 17 ac del. v leuem om. v 18 ment. ass. b1 19 crebro c1 hinc] huic u 20 de om.il de amicis etiam sepe inimicos 1:1 fecit v 21 sed] et evc1 maleloqui za.c.mla1 maHloqua c 22 magnaque est] magna quies ave1 morum ac eve1 timere var1 dp quoquam] quicquam e quam vc1 23 sinistri efc1 aliquid] malique e mali quid c1 quid? )

344
uitium armauit, ut apud eum detrahere nemo audeat. quodsi esset in nobis haec diligentia, ne passim obtrectatoribus crederemus, iam omnes detrahere timerent, ne non tam alios quam se ipsos uiles detrahendo facerent. sed ideo hoc malum celebre est, idcirco in multis feruet hoc uitium, quia paene ab omnibus libenter auditur.