Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ad omnem igitur actum, ad omne uerbum, ad omnem etiam cogitatum haec sententia retractetur, quae tibi quasi speculum quoddam paratum et ad manum semper positum qualitatem tuae uoluntatis ostendat atque etiam uel de iniusto opere coarguat uel de iusto laetificet. quotienscumque enim talem in alterum habueris animum, qualem in te ab altero seruari cupis, aequitatis uiam tenes; quotiens uero talis erga alterum fueris, qualem in te uis neminem, iter iustitiae reliquisti.

en totum illud arduum diuinae legis [*](2 Rom. 2, 13 11 . 14 *Matth. 7,12 ) [*]( 1 oper.] moribus v cognoscere Btlel 4 quidam 0 imm. est evc1 5 qui] que tvc1 et uelut ec1 quib. cael. e testibus quib. cl 7 atque bl omnia semper cogn. vi1 semper reuoluere ecl 8 semper om.vi1 9 locum om.evc1 10 elegenda est sent. a et superscr.-totius] et super astucias v quae super astutius e que superans totius c1 11 domini evilcl 13 cuius-dicit em.; uiris c iuris vc1 expr.—proph. om.tvc1 14 ac] et a a.c.m2 est om.il 15 namque om.ec1 16 prosequi eaV 17 breui hat (ac a1) una Oza1 ac tafbWc1 breuis evc1 19 pr. ad omnem-26 reliquisti om.evcl auctum R omne] omnem a 20 per spec. Oza1 22 ac i1 iusto i1 redarguat il 23 alterum] altum a 24 ab altero in te i1 26 dereliquisti c illud vm.zvc1 diu. leg. ard. eviV )

342
totumque difficile, en ob quam dura imperia domino reclamamus et dicimus nos uel difficultate uel impossibilitate mandatorum premi. nec sufficit, quod iussa non facimus, nisi etiam iubentem iniustum pronuntiemus, dum ipsum aequitatis auctorem non modo dura et ardua, sed impossibilia etiam praecepisse conquerimur. omnia, inquit, quaecumque uultis ut faciant uobis homines, haec et uos facite illis.

coniungi uult inter nos atque conecti per mutua beneficia caritatem omnesque homines uicario inter se amore copulari, ut id unoquoque praestante alteri, quod sibi ab omnibus praestari uelit, tota iustitia et praeceptum hoc dei communis sit utilitas hominum. et — o miram dei clementiam, o ineffabilem dei benignitatem! - praemium nobis pollicetur, si nos mutuo diligamus, id est, si nobis ea praestemus inuicem, quorum uicissim indigemus; et nos superbo simul et ingrato animo eius renitimur uoluntati, cuius etiam imperium beneficium est.