Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Tibi uero seruanti non iam litterae praecepta sed spiritus diuinorum mandatorum memoria spiritualiter excolenda est, cui non tam frequenter recordanda sunt praecepta dei quam semper cogitanda. sint ergo diuinae scripturae semper in manibus et iugiter mente uoluantur. nec sufficere tibi putes mandata dei [*]( 8 rf. Num. 15, 37-40 etc. 14 cf. Matth. 23, 5 ) [*]( 1 nostram vil 2 sequi deb. c\' 3 mittimus Bzaa1 nitamur evc1 tibi praec. ab1 praecipue v 4 putes] potes b1 possis 5 et om.vi1 quid uit. sit] sit quidue uit. eutV quidue uit. sit Hartel f) disce vi1 maxime eiV enim—est om.cvfc1 est om. H 8 semper] sed « moditare vi,1 omnibus 0 t 9 ut] et v 10 quae v q (= quot) 2 I:\'xtr.] singulas eviV 11 habentes v easque] cum ς, om.ev\' coeo zal toto Bab1 tota c torta llel, om.v iacinthini e iacititini ablal iacinctini eet. 12 signiant bl insignia emlel huc illucque casuec1 illucne Ozab1 illuceque cet. mand.—19diuin. om.v 13fariseift Udenot.] redarguuntur cilel usu et 0 15 praec.-ostent. om.ec1 ostentiouem i1 ceperunt ab1 cefce eJperantc/V lBmaioribus obseruationibusec1 dilig. om.ec1 populis ecl 18 uero] add. iam u iam seru. non b1 seruandi i1 iam] tam i1, om.ec1 precepta littere c1 19 spaifter Ba est] sit i1 20 domini evilcl 21 recogitanda (re exp. e) einV sint in mg. B, om. Oza1 manibus tuis 0 22 in mente q ne ei c1 )

341
memoria tenere et operibus obliuisci, sed ideo illa cognosce, ut facias, quicquid faciendum didiceris. non enim auditores legis iusti sunt apud deum, sed factores legis iustificabuntur.

latus quidem et immensus diuinae legis campus extenditur, qui diuersis testimoniis ueritatis uelut caelestibus quibusdam floribus uernans mira oblectatione legentis animum pascit ac refouet, quae cognoscere omnia secumque reuoluere semper ingens ad conseruandam iustitiam beneficium est, sed quasi ad compendiosum locum quoddam commonitorium illa tibi euangelii eligenda sententia est et superscribenda cordi tuo, quae ad totius iustitiae breuiarium dominico ore profertur: omnia, quaecumque uultis ut faciant uobis homines, haec et uos facite illis.

cuius praecepti uires exprimens iungit ac dicit: haec est enim lex et prophetae. infinitae namque sunt species partesque iustitiae, quas non modo stilo persequi sed cogitatione etiam capere difficillimum est, quas omnes una hac breui sententia comprehendit et latentem hominum conscientiam secreto animi iudicio aut absoluit aut damnat.