Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

latus quidem et immensus diuinae legis campus extenditur, qui diuersis testimoniis ueritatis uelut caelestibus quibusdam floribus uernans mira oblectatione legentis animum pascit ac refouet, quae cognoscere omnia secumque reuoluere semper ingens ad conseruandam iustitiam beneficium est, sed quasi ad compendiosum locum quoddam commonitorium illa tibi euangelii eligenda sententia est et superscribenda cordi tuo, quae ad totius iustitiae breuiarium dominico ore profertur: omnia, quaecumque uultis ut faciant uobis homines, haec et uos facite illis.

cuius praecepti uires exprimens iungit ac dicit: haec est enim lex et prophetae. infinitae namque sunt species partesque iustitiae, quas non modo stilo persequi sed cogitatione etiam capere difficillimum est, quas omnes una hac breui sententia comprehendit et latentem hominum conscientiam secreto animi iudicio aut absoluit aut damnat.

Ad omnem igitur actum, ad omne uerbum, ad omnem etiam cogitatum haec sententia retractetur, quae tibi quasi speculum quoddam paratum et ad manum semper positum qualitatem tuae uoluntatis ostendat atque etiam uel de iniusto opere coarguat uel de iusto laetificet. quotienscumque enim talem in alterum habueris animum, qualem in te ab altero seruari cupis, aequitatis uiam tenes; quotiens uero talis erga alterum fueris, qualem in te uis neminem, iter iustitiae reliquisti.