Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Parce, quaeso, animae tuae. crede dei futurum esse iudicium, recordare, a quali episcopo diaconus ordinatus sis. nec mirum quamuis sanctum hominem tamen in homine eligendo potuisse falli, cum et deus paeniteat, quod Saul in regem unxerit et de duodecim apostolis ludas proditor sit repertus et de quondam ordinis tui hominibus Nicolaus Antiochenus inmunditiarum omnium et Ophitarum hereseos auctor extitisse referatur.

non tibi illa nunc replico, quod plures uirgines uiolasse narreris, quod a te nobilium uiolata matrimonia publico caesa sint gladio, quod per lupanaria inpurus et helluo cucurristi. magna quidem ista sunt pondere suo, sed fiunt eorum, quae inlaturus sum, conparatione leuiora. rogo, [*](6 *Esai. 22,14 14 cf. I Reg. 15,11 ) [*](3 uinum om.KW 4 quas] qua J uoces] oues (m s.l.m2)K 5 et om.rj mentis ex uocis B commemorans J loq.] dicens ADCΨ 6 haec om.J 7 dimit- titur E remittetur ADC hoc pecc. C hoc om.W 8 peccatum rj morti Ga.c.m2C eis om.J 9 dimittitur 17p.c.m2B demittetur E, Ka.c.m2 demittitur r\\a.c.m2 dimittietur (e eras.) J remittetur ADC peccatum in mg. m2 B peccato] hicdesinilrj 10 dimittitur EDB, Kp.c. 11 dei] add. filium JB ess eom.J iudicem JB 12 recordari D, VJa.c.m2 a quali ex alicui m2A a quo C 13 tamen in om.J in s.l.E deligendo c delegendo KIJI diligendo J 14 et deus] et deum E, Bin ras.m2 et dominum G in s.l.B, om.E uncxit (c eras. A) AD de] in ADCB, omM\' 15 sit prod. q reppertus GAD ord. quondam J 16 nicholaus EKWB antyoch. A anthioc. JD antioc. B inmundiarum KIJI immundarum DC et om.J ophit. G ophet. E ofit. K orfit. V neophit. JDB neofit. AC 17 refertnr KIJI 18 stuprasse 5 narraris B nob. a te G a te] ante E 19 publice Kp.c. sunt Ka.c.J s B 20 et ex t G, om.J elluo AD 21 fiunt in ras. m2B finis J lebiora G; add. si in uirgine sacra sorore certa G )

320

quantum crimen est, ubi stuprum et adulterium parum est ? infelicissime mortalium, tu speluncam illam, in qua dei filius natus est et ueritas de terra orta est et terra dedit fructum suum, de stupro condicturus ingrederis? non times, ne de praesepe infans uagiat, ne puerpera uirgo te uideat, ne mater domini contempletur ? angeli clamant, pastores currunt, stella desuper rutilat, magi adorant, Herodes terretur, Hierosolyma conturbantur et tu cubiculum uirginis uirginem decepturus inrepis ?

paueo, miser, et tam mente quam corpore perhorresco ponere tibi uolens ante oculos tuos opus tuum. tota ecclesia nocturnis uigiliis Christum dominum personabat et in diuersarum gentium linguis unus in laudem dei spiritus concinebat; tu inter ostia quondam praesepis domini, nunc altaris amatorias epistulas fulciebas, quas postea illa miserabilis quasi flexo adoratura genu inueniret et legeret; stabas deinceps in choro psallentium et inpudicis nutibus loquebaris.

Pro nefas, non possum ultra progredi. singultus prorumpunt ante quam uerba et indignatione pariter ac dolore in ipso meatu faucium spiritus coartatur. ubi mare illud eloquentiae Tullianae? ubi torrens fluuius Demosthenis? nunc, nunc profecto muti essetis ambo et uestra lingua torpesceret. inuenta est res, quam nulla eloquentia explicare queat. repertum est facinus, quod nec mimus fingere nec scurra ludere nec Atellanus possit [*](2 Ps. 84, 12 3 cf. Ps. 84, 13 ) [*]( 1 pr. est ex erit m2A stuprum ex stuperunt D istuprom K ista promet \'j1 adulterum K parum] prm K 3 horta D de stupro] unde tu pro J 4 conditurus Aa.c.m2JC timens K\'P time n de om.HJ\'P praesepi DC 7 territur D territus A hierosolima B hi(y A)erusolyma AD hierosoly(i K)mae KJ hierosolimitae V conturbatur ADC 8 decept. uirg. s inrepes K paueo 0 AD paue 0 J tam-corp.] tota mente cum corp. ADC tam (tum J,om.K) tota mente quam corp. KJW 9 perorresco AD uolo J 11 pr. in om.C gentilium J laudem EGK laudes J laudibus cet. concinnebat A 12 hostia R quandam K quaedam A quadam D altarii Ep.c. 13 fuciebus C faciebus B illi D quasi om.K\'P flexo ex flexas K 14 et stabus Ep.c.m2ADC coroG 16 pror. singultus g lacrimae pror. H\'P pror. lacrimae ADC 17 dolere K 18 coortatui G 19 ubi-Demosthenis om.C 19 demost. KAWB demonsth. G demonst. D demosthenes E nunc nunc EG nunc eet. profecti KW fecto G 21 res ex rex D,s.i.G nullę (e A) loquentia Aa.c.m2D reppertum AD 22 minus Aa.c.m2JC atellinus G catellanus T. )

321
effari.

moris est in Aegypti et Syriae monasteriis, ut tam uirgo quam uidua, quae deo se uouerint et saeculo renuntiantes omnes delicias saeculi conculcarint, crinem monasteriorum matribus offerant desecandum non intecto postea contra apostoli uoluntatem incessurae capite sed ligato pariter ac uelato. nec hoc quisquam praeter tondentes nouit et tonsas, nisi quod, quia ab omnibus fit, paene scitur ab omnibus. hoc autem duplicem ob causam de consuetudine uersum est in naturam, uel quia lauacra non adeunt uel quia oleum nec capite nec ore norunt, ne paruis animalibus, quae inter incultum crinem gigni solent, et concretis sordibus obruantur.

Uideamus igitur, tu, uir bone, inter ista quid feceris. futuro matrimonio in spelunca illa uenerabili quasi quosdam obsides accipis capillos, sudariola infelicis et cingulum, dotale pignus, reportas, iuras ei te nullam similiter amaturum. deinde curris ad pastorum locum et angelorum desuper strepitu concinente in eadem uerba testaris. nihil dico amplius, quod in oscula rueris, quod amplexus sis. totum quidem de te credi potest, sed ueneratio praesepis et campi non me sinunt plus credere quam te uoluntate tantum et animo corruisse. miser!

nonne, quando in spelunca cum uirgine stare coepisti, caligauerunt oculi, lingua torpuit, conciderunt [*](4 cf. I Cor. 11, 5—15 ) [*]( 1 est s.l.m2A egypti DB aegipti (ex-pto) K aegyptiis A siriae KVB svriis AD 2 qui Ii se deo KADCT uouerit Ja.c.ni2 uoberi(n s.l.)t G renunciat e.(-ciantes J 3 diJicias Kp.c.m2D delitias W conculcarent C concalcarit J 4 desecundum Aa.c.m2D desecando C intectu J intexto K\'P contta] secundum JB uol. ap. J 5 incessura KHJ noc] sed nec KT ne E «[uispiam KADC\'lI. 6 tnndentes AJD umnibus] hominibus Aa.c.D 7 poene AD nescitui EBa.c.,AD 8 pr. uel] ut J lauacrum ADC 9 ne EB, A extra in. m2, om.Aa.c.m2 DC nec cet. a jjaruis ADCB 10 cultum KVJ cutem et ADC, om.J et om.J obruantur E op(b J)pnmantur cef. 11 inter ista tu uir bone B quid p.l\' quod mZA. futura J 13 infecis Ka.c.mi iu- fieislJI reportans JB deportas KADΨ 14 iurans J teom.J amaturam KJCW 15 stfep. des. G strepitu s.l.B (posfea eadem mcmu del.) cuncinnente J concinente choro B 16 in osc. rueiis] inosculaueris KC, Ψa.c.m2 mens /J quod eras. B 17 amplexatus sis ? amplexis C quidem] quis V 18 campi] loci c tantum et] et tanto et (eras.) J 19 miser] miror KW nonne om..] 20 caJiginauerunt K oculi tui KADCΨΒ ) [*]( LVI. Hieron. Epist. III. Hilberg. ) [*]( 21 )

322
brachia, pectus intremuit, nutauit incessus? post apostoli Petri basilicam, in qua Christi flammeo consecrata est, post crucis et resurrectionis et ascensionis dominicae sacramenta, in quibus rursum in monasterio se uicturam spoponderat, audes crinem accipere tecum noctibus dormiturum, quem Christo messuerat in spelunca?

deinde a uesperi usque mane fenestrae illius adsides et, quia propter altitudinem haerere uobis comminus non licebat, per funiculum uel accipis aliquid uel remittis. uide, quanta diligentia dominae fuerit, ut numquam uirginem nisi in ecclesia uideris et, cum talem uterque uestrum habuerit uoluntatem, nisi per fenestram nocte facultas uobis non fuerit conloquendi.