Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Haec tibi ridicula forte uideantur et, qui comoediis et lyricis scriptoribus et mimis Lentuli delectaris — quamquam ne ista quidem tibi prae nimia cordis hebitudine intellegenda concesserim — prophetarum uerba contemnas; sed respondebit tibi Amos: in tribus et in quattuor impietatibus nonne auersabor eum?

dicit dominus. quoniam enim Damascus, Gaza, Tyrus, Idumaei, Ammanitae et Moabitae, Iuda quoque et Israhel saepe ad se dei uaticinio destinato, ut agerent [*]( 2 *Mal. 3, 14-15 10 *Mal. 3, 18 16 *Am. 1, 3 ) [*]( 1 es om.1] tale quid] aliquid J credendum G 2 choro (ex coro K) E in textu, GηΚJΨ corde E in mg. ore ADC, B (ex corde m2) dix. enim J 3 custodibimus D 4 et om.rj quia J ibimus GraKJDCF, ABa.c.m2 5 di J 6 beati C 8 dno G dom. diem iud. B 9 comminatus AC -tur D sit fut. rlKYl facturumC 10 renuntians ADC pr.etom.B 11 alt. et om. codd. praeter KJWB 12 dm r] dno ADC alt. seru. dno AD 13 et om.C comediis GJB commoediis A comoedis C commoedis D comoedicis rj 14 nimis rfA numis B lentulis ADC lentulae 77 nec AJD tibi quidem AJDC 15 prae nimia] praemia Ga.c.rjKW ebit. Ka.c.AC habit. rj ebet. D hebet. g 16 prof. EGKA contepnas C contempnas A contempnens (tert. n exp. m2) B contemnes c sed om.J tibi om.ADC amos et ADC in tribus et in] ex J 17inom.Gr] non AD 18 aduersabor ErjKWB 19 gaiaK iaza W tyros r] idomei rj idumeae AD idumaea C moabitas et amanite J amanitae (-e) Er/J ammonitae C amonitae B Iuda scripsi iudas EGJ iud(a)ei eet. 20 et om. A histrahel (pr. h del.) K israhelite r]p.c.m2 distinato J\'P )

317
aliquando paenitentiam, audire contempserunt, irae suae, quam inlaturus est, dominus causas iustissimas praefert dicens: in tribus et in quattuor impietatibus nonne auersabor eos? sceleratum est, inquit, mala cogitare: concessi. nequius excogitata uelle perficere: et hoc pro mea misericordia benignus indulsi. numquid et opere peccatum implendum fuit et mea . superbe calcanda clementia?

tamen et post factum, quia malo paenitentiam peccatoris quam mortem — non enim sani habent opus medicos, sed male habentes —, iacenti manum porrigo et conspersum in sanguine suo, ut propriis fletibus lauetur, exhortor. quodsi nec paenitentiam uult agere et fracto nauigio tabulam, per quam saluari poterat, non retentat, cogor dicere: super tribus et quattuor impietatibus nonne auersabor eum? dicit dominus auersionem aestimans esse pro poena, dum suae peccator relinquitur uoluntati.

inde est, quod peccata patrum in tertiam et quartam generationem restituit, dum non uult statim punire peccantes, sed ignoscens primis extrema condemnat; alioquin, si protinus scelerum ultor existeret, et multos alios et certe Paulum apostolum ecclesiae non haberent.

Hiezechiel propheta, cuius supra fecimus mentionem, dei uerbum ad se factum referens ait: aperi os tuum et manduca, quae [*]( 2 *Am. 1, 3 7 cf. Ezech. 33, 11 8 *Matth. 9, 12 13 *Am. 1, 3 16 cf. Ex. 20, 5 21 *Ezech. 2, 8-9 ) [*]( 1 contemps(ms G)erant GWB contempser (p eras. J) AJ 2 praeferet ex praeferit m2rj profert C 3 in om.EGr]JCB non ADC aduersabor rjKA 4 eos ex eu B, om.K\'lf cogitare—nequius est (pro ex) s.l.m2A, om.DC 5 excogitata YjK\'lf est (s.l.m2A, om.DC) cogitata eet. est male cogitata g uellet V 6 indulsit C impl. pecc. g 7 superbae Ea.c.tjKJD 8 pecc. penit. B peccatores KAaor. habent opus ErjJB opus habent cet. 9 medicos GYjDC,Aa.r. medicis B medico cel. manuum D 10 porrigi C propr. flet. ut G ut flet. propr. J 11 exortor GDa.c.JB nec] ne KW nec sic J uult agere] uulgare Ka.e.m2\'P 12 saluare rj salutem consequi J retineat J 13 et in(eras.)quattuor A imp.] percatis J non ADC 14 aduersabor KW eos K aest.] dicens AD 15 suae] saepe J uolu(m del. E)ptati Erj 16 in-generation em (ent τρίτην xai τετáρτην γενεáνcod. Alex.)] in tert(c)ia et quarta generatione (-ni D) GηΚJDCΨ restituet.! 17 extrema EGB po- strema cet. 18 alioqui C protenusKa.c. \'P ult. scel. B exsisteret (ex -rit m2r]) EnK et] cum J 19 et om.J ecclesia Ap.r. haberet Ap.c. hiezechiel Erj hiezecihel G hezechihel J ezechihel A ezechiel eel. 20 se om.C )

318
ego dabo tibi. et uidi, inquit, et ecce manus extenta ad me; et in ipsa uolumen libri. et reuoluit illud in conspectu meo et in eo scriptum erat a facie et retrorsum lamentum et carmen et u a e.

prima scriptura ad te pertinet, si tamen uolueris agere paenitentiam post delictum, secunda ad sanctos, qui ad dei canticum prouocantur — non est enim pulchra laudatio in ore peccatoris —, tertia ad tui similes, qui desperantes semet ipsos tradiderunt inmunditiae et fornicationi et uentri et his, quae infra uentrem sunt, qui putant omnia morte finiri et nihil esse post mortem et dicunt: tempestas si transierit, non ueniet super nos.

liber ille, quem propheta deuorat, omnis series scripturarum est, in quibus et paenitens plangitur et iustus canitur et maledicitur desperanti. nihil ita repugnat deo quam cor inpaenitens; solum crimen est, quod ueniam consequi non potest. si enim ignoscitur post peccatum, qui peccare desistit, et ille flectit iudicem, qui rogat, inpaenitens autem omnis ad iracundiam prouocat iudicantem, solum desperationis crimen est, quod mederi nequeat.

porro, ut scias dominum cotidie peccatores ad paenitentiam prouocare, qui si rigidi perstiterint, de clemente eum seuerum et trucem faciunt, audi Esaiae uerba dicentis: et uocauit, inquit, dominus sabaoth in die illa fletum et planctum et decaluationem et accinctionem ciliciorum, ipsi uero fecerunt [*]( 7 *EccJi. 15, 9 11 *Esai. 28, 15 21 *Esai. 22, 12-13 ) [*]( 1 dabo] do J extensa AJDC 3 et in eo om.K1] in eo om.\'P eo] ipsum A (ipso m2) DC 4 alt. et om.K 5 prima scripta C 6 qui] quia A 7 ad] a 77 est s.l.m2A enim om.B 8 ore] opere K tertio J tui] tu D 9 trad. se AD pr. et om.1] 11 esse posse post G si temp. B 13 omnes Er]a.c.m2, K 14 dispcranti Ap.c.m2D desperante rj 15 deo s.l.m2K inpaen. est J solum] add. hoc s.l.m2B 16 si] ei Bp.c.m2 enim] add. ei GQ 17 flectit (seq. ras. 2 htt.) J flectet K\'P 18 disperat. Ep.c.m2r)KAJDCV 19 medere rj mediri ADa.c.m2 deum ADC cottidi(a)e GJK 20 si s.l.K rigide AC, Da.c.m2 persteterint rtp.c.m2Aa.c.m2 21 faciant EG audies \'P audiens K eseiae K isaiae C isayae B 22 uocabit rtC dom. sab. om-A sabaotli om.D sabbaoth J 23 ad fletum C plantum Ga.c.; add. magnum ADC decaluatione D declamationem rj tert. et—exult. om.J et acc. om.KADCΨ 24 accinctiones rj )

319
laetitiam et exultationem mactantes uitulos et immolantes oues, ut comederent carnes et biberent uinum dicentes: manducemus et bibamus; cras en.im moriemur.

post quas uoces et perditae mentis audaciam scriptura commemorat loquens: et reuelata sunt haec in auribus domini sabaoth: non dimittetur uobis peccatum hoc, donec moriamini. si enim peccato mortui fuerint, tunc eis dimittetur peccatum, quod, quamdiu in peccato uixerint, non dimittetur.