Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

prima scriptura ad te pertinet, si tamen uolueris agere paenitentiam post delictum, secunda ad sanctos, qui ad dei canticum prouocantur — non est enim pulchra laudatio in ore peccatoris —, tertia ad tui similes, qui desperantes semet ipsos tradiderunt inmunditiae et fornicationi et uentri et his, quae infra uentrem sunt, qui putant omnia morte finiri et nihil esse post mortem et dicunt: tempestas si transierit, non ueniet super nos.

liber ille, quem propheta deuorat, omnis series scripturarum est, in quibus et paenitens plangitur et iustus canitur et maledicitur desperanti. nihil ita repugnat deo quam cor inpaenitens; solum crimen est, quod ueniam consequi non potest. si enim ignoscitur post peccatum, qui peccare desistit, et ille flectit iudicem, qui rogat, inpaenitens autem omnis ad iracundiam prouocat iudicantem, solum desperationis crimen est, quod mederi nequeat.

porro, ut scias dominum cotidie peccatores ad paenitentiam prouocare, qui si rigidi perstiterint, de clemente eum seuerum et trucem faciunt, audi Esaiae uerba dicentis: et uocauit, inquit, dominus sabaoth in die illa fletum et planctum et decaluationem et accinctionem ciliciorum, ipsi uero fecerunt [*]( 7 *EccJi. 15, 9 11 *Esai. 28, 15 21 *Esai. 22, 12-13 ) [*]( 1 dabo] do J extensa AJDC 3 et in eo om.K1] in eo om.\'P eo] ipsum A (ipso m2) DC 4 alt. et om.K 5 prima scripta C 6 qui] quia A 7 ad] a 77 est s.l.m2A enim om.B 8 ore] opere K tertio J tui] tu D 9 trad. se AD pr. et om.1] 11 esse posse post G si temp. B 13 omnes Er]a.c.m2, K 14 dispcranti Ap.c.m2D desperante rj 15 deo s.l.m2K inpaen. est J solum] add. hoc s.l.m2B 16 si] ei Bp.c.m2 enim] add. ei GQ 17 flectit (seq. ras. 2 htt.) J flectet K\'P 18 disperat. Ep.c.m2r)KAJDCV 19 medere rj mediri ADa.c.m2 deum ADC cottidi(a)e GJK 20 si s.l.K rigide AC, Da.c.m2 persteterint rtp.c.m2Aa.c.m2 21 faciant EG audies \'P audiens K eseiae K isaiae C isayae B 22 uocabit rtC dom. sab. om-A sabaotli om.D sabbaoth J 23 ad fletum C plantum Ga.c.; add. magnum ADC decaluatione D declamationem rj tert. et—exult. om.J et acc. om.KADCΨ 24 accinctiones rj )

319
laetitiam et exultationem mactantes uitulos et immolantes oues, ut comederent carnes et biberent uinum dicentes: manducemus et bibamus; cras en.im moriemur.

post quas uoces et perditae mentis audaciam scriptura commemorat loquens: et reuelata sunt haec in auribus domini sabaoth: non dimittetur uobis peccatum hoc, donec moriamini. si enim peccato mortui fuerint, tunc eis dimittetur peccatum, quod, quamdiu in peccato uixerint, non dimittetur.