Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

praemiserat enim: quia aemulatus sum super iniqua agentes pacem peccatorum uidens, quia non est respectus in morte eorum et solida plaga in flagello eorum. in laboribus hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur. propterea tenuit eos superbia, circumdati sunt iniquitate et impietate sua. egredietur sicut ex adipe iniquitas eorum; transierunt in adfectum cordis. cogitauerunt et locuti [*]( 1 *Ex. 5,2 2 *Ezecb. 12,27 5 *Ezech. 12, 28 9 *Ps. 72, 11-12 12 cf. Ps. 72, 2 13 Ps. 72, 13 15 *Ps. 72, 3-9 ) [*]( 1 seruiunt GaKADCIfI et ex e m2Ga,orn.AD dm G 2 neque dJm. Isr.] et isrl non dimittam B demitto EKrja.c. istrahel K 3 uidit r)p.c.m2 tempore D 4 profetat G prof(ph \'P)etet KW dicit] add. idem propheta haec dicit ADC, B (haec dicit inmg. m2) dom. adonai C 5 prolongabuntur JC, Bp.c.m2 6 pr. loquar EGJWB alt. loquar] seiu. ras. 2 litt. J 7 et s.l.m2A Dauid] add. qui B et de scelestis GaADC; add. dicit CIfI 8 non tu pars E tu pars non 5 es] add. doluit s.l.m2B saeculi om.KIfI 9 fruentur W perfruerentur G 10 scientia] sequ. ras.2 lilt. (et?) J ipsi 5 11 habund. AJDB 12 labso EK lapsu J lapsi Ap.r. lapse C fluctuante EGrjB 15 supra KADIfI iniquam rj agentes] gentes Aa.c.m2C 16 pecc. pac. J paceG 17 in morte] in ore K\'P morti ex morte m2rj morti g 18 flagello EGr] flagella cet. labore J 20 tenet B circumdati] operti J 22 sicut] quasi B ex om.Ga iniquitates D 23 adfectum (d s.l.G) GaG affectum (-tu rja.c.m2KD) cet. loquuti rjKA )

315
sunt mala, iniquitatem in excelsum locuti sunt. posuerunt in caelum os suum et lingua eorum pertransiuit super terram.

Nonne tibi uidetur de te omnis psalmus esse conpositus? uegeto quippe es corpore et nouus antichristi apostolus, cum in una notus fueris ciuitate et transgredieris ad aliam, non indiges sumptibus, non plaga forti percuteris et cum hominibus, qui non sunt ut tuinrationabilia iumenta, corripi non mereris. propterea elatus es in superbiam et uestimentum tuum est facta luxuria et quasi ex aruina pingui et quodam adipe eructans uerba mortifera non te -respicis esse moriturum nec umquam post expletam libidinem paenitentia remorderis.