Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

dixerat et ille: non noui dominum neque dimitto Israhel. quem tu imitans loqueris: uisio, quam hic uidet, in dies longos est et in tempora longa iste prophetat. propter quod dicit Adonai dominus: non prolongabunt amplius omnes sermones mei, quoscumque loquor, quia loquar uerbum et faciam.

sanctus Dauid de impiis et scelestis — quorum tu non pars modica sed princeps es —, quod saeculi felicitate fruerentur et dicerent: quomodo cognouit deus et si est scientia in excelso? ecce isti peccat ores et abundantes in saeculo obtinuerunt diuitias, paene lapso pede et fluctuanti uestigio causabatur dicens: ergo sine causa iustificaui cor meum et laui inter innocentes manus meas.