Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

si hoc, quod ego interrogo, nec tu scis, sine me patienter utrumque nescire, et quod tu interrogas et quod ego; si autem iam scis, quod interrogo, cum hoc etiam me docueris, tunc et illud, quod uis ut respondeam, nihil ibi iam metuens respondebo. peto ergo, ne suscenseas, quia non potui confirmare, quod quaeris, sed potui demonstrare, quid quaeras, quod cum inueneris, confirmare non dubites, quod quaerebas.

Et hoc quidem sanctitati tuae scribendum existimaui, qui propaginem animarum iam quasi certus inprobandam putas. ceterum si illis, qui hanc adserunt, rescribendum fuisset, fortassis ostenderem, quem ad modum id, quod se nosse arbitrantur, ignorent et, ne hoc adserere auderent, quanta ratione formidare deberent.

Sane in rescripto amici, quod huic epistulae inserui, ne te forte moueat, quod duos libros a me missos commemorauit, quibus respondere uacuum sibi tempus non fuisse respondit, unus est de hac quaestione, non ambo; in alio autem aliud ab illo consulendo et pertractando quaesiui.

quod uero admonet et hortatur, ut magis demus operam, ut perniciosisima heresis de ecclesiis auferatur, illam ipsam Pelagianam heresim dicit, quam cautissime ut deuites, quantum possum, frater, admoneo, cum de animarum origine siue cogitas siue iam disputas, ne tibi subrepat esse credendum ullam prorsus animam nisi unius mediatoris non ex Adam trahere originale peccatum generatione deuinctum, regeneratione soluendum. [*]( 17 cf. p. 261, 9 21 p. 263, 7 ) [*]( 3 heresem Eug detestabiliter Eug, om.Go 4 incurramus Eug 5 pr. et om.Eug 7 metuens] intuensg 11 exist.] putaui Eug 12 putas] existimas Ewj 15 quanta ratione Eug quantum Go deberent ex deberet Go deberent ostenderem Eug 19 aliud Marlinus illud Go 25 subrepat Marlinus subripiat Go 27 soluendum] add. explicit epla secunda ad optatum episcopum de natura et origine animae sancti augustini Go ) [*]( LVI. Hieron. Epist. III. Hil berg. ) [*]( 20 )

306

CXLV. AD EXUPERANTIUM DE PAENITENTIA.

Inter omnia, quae mihi sancti fratris Quintiliani amicitiae praestiterunt, hoc uel maximum est, quod te mihi ignotum corpore mente sociauit. quis enim non diligat eum, qui sub paludamento et habitu militari agat opera prophetarum et exteriorem hominem aliud promittentem uincat interiore homine, qui conformatus est ad imaginem creatoris ? unde et prior ad officium prouoco litterarum et precor, ut mihi occasionem saepius tribuas rescribendi, quo de cetero scribam audacius.

illud autem prudentiae tuae breuiter significasse sufficiat, ut memineris apostolicae sententiae: uinctus es, inquit, uxori? ne quaeras solutionem; solutus es? ne quaeras uxorem, idest alligationem, quae solutioni contraria est. qui igitur seruit officio coniugali, uinctus est; qui uinctus est, seruus est; qui autem solutus est, liber est.

cum ergo Christi gaudeas libertate et aliud agas, aliud repromittas ac propemodum in domate constitutus sis, non debes ad tollendam tunicam tecta descendere nec respicere postergum nec aratri semel [*]( 7 cf. Gen. 1, 26—27 11 *I Cor. 7, 27 17 cf. Matth. 24, 17-18 18 cf. Luc. 9, 62 ) [*]( 21 = Veronensis rescriptus XV. 13 s. VIII. ) [*](A = Berolinensis lat. 17 s. IX. ) [*](J = Vindobonensis lat. 934 s. IX. ) [*](l: = Turicensis Augiensis 41 s. IX. ) [*](D = Valicanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](C = Vaticanus lat. 5762 s. X. ) [*]( ad ex(xs A)uperantium de pae(e A)nitentia 21A ad ex(xs Za.r.)uperantium JZDC; Hieronymi nomen exhibent tituli in 21 (eiusdem) ADC ) [*]( 3 fratres A quintiani 2L4 quintiliane Da.c. 4 maximum (maxi s.l.)S 5 mente s.l..I diligit C palude(di l:p.c.)mento JZ 7 interiore homine A -rem-nem Za.r.C —ri— ne 21 formatus DC 9 trib. saep. g quod A 10 de 8.1.1: audicius C 12 inquit (-d 21) 2IA, om. cet. 13 uxorem (m del.m2A)%,A 15 pr. est] et J est etl: tert. est 2IA et cet. 16 libertatem DC alius D propemodo J 17 domatae 2L4. 18 tecto s discendere J post tergum Zp.c.m2C )

307
arrepti stiuam dimittere, sed, si fieri potest, imitare Ioseph et Aegyptiae dominae pallium derelinque, ut nudus sequaris dominum saluatorem, qui dicit in euangelio: nisi quis tulerit crucem suam et secutus me fuerit, non potest meus esse discipulus.

proice sarcinam saeculi, ne quaeras diuitias, quae camelorum prauitatibus conparantur. nudus et leuis ad caelum uola, ne alas uirtutum tuarum auri deprimant pondera. hoc autem dico, non quo te auarum didicerim, sed subintellegam idcirco adhuc militiae operam dare, ut impleas sacculum, quem euacuari dominus praecepit. si igitur, qui habent possessiones et diuitias, iubentur omnia uendere et dare pauperibus et sic sequi saluatorem, dignatio tua aut diues est et debet facere, quod praeceptum est, aut adhuc tenuis et non debet quaerere, quod erogatura est.

certe Christus pro animi uoluntate omnia in acceptum refert. nemo apostolis pauperior fuit et nemo tantum pro domino dereliquit. uidua illa in euangelio paupercula, quae duo minuta misit in gazophylacium, cunctis praefertur diuitibus, quia totum, quod habuit, dedit. et tu igitur eroganda non quaeras, sed quaesita iam tribue, ut fortissimum tirunculum suum Christus agnoscat, ut laetus tibi de longissima regione uenienti occurrat pater, ut stolam tribuat, ut donet anulum, ut immolet pro te uitulum saginatum, ut expeditum cum sancto fratre Quintiliano ad nos cito faciat nauigare. pulsaui amicitiarum fores; si aperueris, nos crebro habebis hospites. [*]( 1 cf. Gen. 39, 12 3 *Luc. 14, 27 6 cf. Matth. 19, 24 etc. 9 cf. Luc. 10, 4 10 cf. Matth. 19, 22 etc. 11 cf. Matth. 19, 21 etc. 16 cf. Marc. 12, 41 -44 etc. 20 cf. Luc. 15, 20-24 ) [*]( 1 arepti A stibam J stipam D stypam (stypham m2) U firi 91 imitari C iosef 21 iosefe C 2 derelique C derelinquere D relinque J, Za.c.m2 nutur Aa.c. 3 quis] qui Za.c.Dp.r.; add. dimiserit omnia et g 6 quae om.C 7 euola g nec D 8 quod s auarum diu (eras.)te Z sed] add. quod g 9 quam DC euacuare ZDC * 10 praecipit J 12 tua] tam 9t, Aa.c.m2 aud DC 14 in om.A 15 refert] res est D apostolus D tantam 2M 16 reliquid .Ea.c. 17 gazophilacium J -philatium E -filacium D -filatium WA 19 tyrunculum JZDC 20 regioni Aa.c. 21 pr. ut s.l..E 22 quinti*liano A quintiliane Da.c. scito D 23 nauicare WA pulsarui (r eras., super alt. u scripsit m2 t postea eras., uoluisse uidetur pulsanti) D amiciarum Ja.c. foras J aparueris Aa.c.m2 24 hospites] add. explicit ad exsuperantium 91 explicit ad exupen (n exp., s.l. r)antium A ) [*]( 20* )

308

CXLVI. AD EUANGELUM PRESBVTERUM.

Legimus in Esaia: fatuus fatua loquetur. audio quendam in tantam erupisse uaecordiam, ut diacones presbyteris, id est episcopis, anteferret. nam cum apostolus perspicue doceat eosdem esse presbyteros, quos episcopos, quid patitur mensarum et uiduarum minister, ut super eos se tumidus efferat, ad quorum preces Christi corpus sanguisque conficitur? quaeris auctoritatem ? audi testimonium: Paulus et Timotheus, serui Christi Iesu, omnibus sanctis in Christo Iesu, qui sunt in Philippis, cum episcopis et diaconibus.

uis et aliud exemplum? in Actibus apostolorum ad unius ecclesiae sacerdotes ita Paulus loquitur: adtendite uobis et cuncto gregi, in quo uos spiritus sanctus [*](3 *Esai. 32, 6 9 *Phil. 1, 1 13 *Act. 20, 28 ) [*](G = Neapolilanus VI. D. 59 s. VII. ) [*]( 21 = Veronensis rescriptus XV. 13 s. VIII. ) [*](h = Vindobonensis lat. 16 s. VIII—IX. ) [*](J = Vindobonensis lat. 934 s. IX. ) [*](D = Vaticaous lat. 355 + 356 s. IX—X. ) [*](N = Casinensis 295 s. X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]() [*]( ad euangelum praesbyterum quod presbyter et diaconus differant G ad euangelum prbm de ordine sacerdotii 5lI ad euangelum prbm quomodo prbr et diaconus diferant (sib) h ad euangelum de diaconibus J ad euangelium (i eras.) qualiter pbr et diaconus differant D ad euangelum prbm quo pbr et diac distet (sic) N ad euugtium (i eras.) pbrm increpans eum quare e diacones (ex-nus) pbribus (bu eras.) ante ferret B; Hieronymi nomen exhibent lituli inS& (eiusdem) hDB ) [*]( 3 esaya N hesaia B Isaia g fatuus] fatua J fatui h loquetur G, 21 (?) loqur h loquitur eet. quendam] nescio quem J 4 tanta N uaec. Gtyih uec. (uecordia N) cet. diacones G diaches B diaconos cet. praesbyt. Gty passim epis epos (eras.) J 5 praecipue J B 6 quos et episcopos N 7 supra B eos se ex esseu tumidu B himide N 8 que add.m2B quaeres U 9 thimotheus GJ thimoteus B seruus D ihu xpi GJ 10 sanctis] add. qui sunt B 11 in om.JB filippis 31 cum episc.] coepiscopis h diaconis g 12 uis] suis B et om.h alium 21# )

309
posuit episcopos, ut regeretis ecclesiam domini, quam adquisiuit sanguine suo.

acne quis contentiose in una ecclesia plures episcopos fuisse contendat, audi et aliud testimonium, in quo manifestissime conprobatur eundem esse episcopum atque presbyterum: propter hoc reliqui te Cretae, ut, quae deerant, corrigeres et constitueres per ciuitates presbyteros, sicut ego tibi mandaui: si quis est sine crimine, unius uxoris uir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae aut non subditos. oportet enim episcopum sine crimine esse quasi dei dispensatorem.