Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quia mille anni in oculis tuis ut dies h esterna, quae [pr aeteriit] transiit, et uigilia no cturna siue i n no c t e. qui per prophetas semper nos ad paenitentiam prouocas dicens: reuertimini, filii hominum, petimus — ut ante iam dixi —, ne facias hominem sempiterna . humilitate retineri. nec putamus longum esse, quod promittis, et salutem nobis post tempora multa tribuendam. aeternitati comparata breuis est omnium temporum longitudo. in conspectu enim tuo mille anni quasi una dies reputantur.

statimque se ipse reprehendit: male dixi \'unam diem\' et unius diei spatio mille annorum apud te longitudinem comparari, cum magis debuerim dicere unius uigiliae spatium instar habere mille annorum prolixitatem. nox in quattuor uigilias diuiditur, quae singulae trium horarum spatio subputantur. unde et dominus quarta uigilia ad nauigantes uenit apostolos. sicut igitur una noctis uigilia cito pertransit — maxime uigiliarum labore defessis —, sic et mille annorum spatia apud te, qui semper es et futurus es et fuisti, pro breuissimo tempore computantur.

quodque infert: sicut dies hesterna, quae [*]( 1 cf. Gen. 1, 26 4 *Gen. 3,19 5 *Ezech. 33, 11 7 Ps. 89, 3 9 cf. Luc. 15, 20 et 22 11 *Ps. 89,4 14 *Ps. 89, 3 19 cf. IT Petro 3, 8 24 cf. Matth. 14, 25; Marc. 6, 48 28 *Ps. 89, 4 ) [*]( 2 tantum f),Bp.c.m2\' honorare Yt)B 3 illum] eum 0 5 pro nobis 0 paen. peim. scnpsi pae(poe Y)n. prom. Ylj prom. poen. 0 pacientiam prom. B 6 conuertatur OB 7 tu enim 0 9 uicio suo 0 perdiderint B 10 aeternam f) 11 ante oculos tuos f) ut] uelut Yp.c. 12 praeteriit seclusi, add. uel C transit YO et] ut Y et ut ç 15 in hum. semp. 0 16 nec enim C putemus B 17 et om. g aet. enim Y 19 reputaturOl) 21 computariO 22 *instar B 24 ad] et B 25 igitur om. 0 pertransiit C 27 conp. Y )

278
praeteriit, iuxta illud apostoli sentiamus, quod scribit ad Hebraeos: Iesus Christus heri et hodie, ipse etin sempiternum. ego arbitror ex hoc loco et ex epistula, quae nomine Petri apostoli scribitur, mille annos pro una die solitos appellari, ut scilicet, quia mundus in sex diebus fabricatus est, sex milibus annorum tantum credatur subsistere et postea uenire septenarium numerum et octonarium, in quo uerus exercetur sabbatismus et circumcisionis puritas redditur.

unde et octo beatitudinibus bonorum operum praemia promittuntur. scribit autem Petrus hoc modo:unum hoc ne uos praetereat, dilectissimi, quia una dies apud dominum quasi mille anni et mille anni quasi unus dies. non moratur dominus in promisso, ut quidam moram aestimant.