Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

L aet if ica no s pro diebus, quibus afflixisti no s, et annis, in quibus uidimus mala. Septuaginta: laetati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti, annis, quibus uidimus mala. et Lazarus, quia receperat mala in uita sua, in sinu Abrahae aeterno quiescit gaudio. mala autem non ea appellat, quae contraria bonis sunt, sed pro afflictione ponit et angustiis.

quibus malis et Sarra afflixit Agar, ancillam suam, et de quibus in euangelio scribitur: sufficit diei malitia sua. quanto igitur in hoc saeculo persecutionibus, paupertate, inimicorum potentia uel morborum cruciatibus fuerimus afflicti, tanto post resurrectionem in futuro maiora praemia consequemur.

pulchre autem non dixit \'sustinuimus mala\', sed \'uidimus\'. quis est enim homo, qui uiuat et non uideat mortem? quae non tam ad dissolutionem corporis referenda est quam ad multitudinem peccatorum, iuxta quam dicitur: anima, quae peccauerit, ipsa morietur.