Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Imple nos matutina a mis ericor dia tua et laudabimus et laetab imur in cunctis diebus nostris. Septuaginta: repleti sumus mane misericordia tua et exultauimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris. in cunctis paene locis hanc habent Septuaginta consuetudinem, ut, quod apud Hebraeos in futurum ostenditur, hoc illi quasi iam factum et praeteritum referant.

hic ergo non, ut illi uoluerunt, dicunt se impletos esse matutina misericordia dei atque laetatos — alioquin, si hoc factum erat, quomodo postea deprecantur et dicunt: respice in seruos tuos et in opera tua? — sed totum, quod postulant, ideo deprecantur, ut mereantur matutinam misericordiam eius, quam cum fuerint consecuti, laudent eum atque laetentur in cunctis diebus uitae suae.

uidetur autem mihi resurrectionis spem et aeternae uitae praemia deprecari dicens: imple nos matutina misericordia tua. quod quidem et uicesimi (primi) psalmi titulus sonat, qui proprie ad mysterium domini et ad resurrectionem eius pertinens inscribitur: pro assumptione matutina.. [*]( 4 Ps. 12,1 9 *Ps. 89,14 11 *Ps. 89,14 18 Ps. 89,1G 23 *Ps. 89,14 26 *Ps. 21, 1 ) [*](1 a peccatis Yp.c. 2 uol.] duritatem C 3 infertur usque 0 infestus- que Da.c.m2 4 legimus g 5 mei CO 6 uid. dei COB propt.] ideo 0 7 dom. adi. 0 8 placatum inueniat C 9 imple, domine, nos C 14 quid D 15 ostendit D et praet. om.O 17 le-tatus est D alioqui g 18 depre(ae A)- catur AYa.c.m2 deprecat D depraecabuntur (bu del. m2) B 20 ideo] deo D 21 eum] deum? 22 uidete D uidentur g mihi om.D; add. in C spe 0 23 et om.DCO uitae aet. q dicentes g 24 quidem om.O primi om. codd., add. g 26 assumtione Y )

288