Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ad hunc sensum pertinet et illud, quod dicitur: memento mortis tuae et non peccabis. qui enim se recordatur cotidie esse moriturum, contemnit praesentia et ad futura festinat. hoc est, quod et Dauid in alio loco precatur dicens: ne auferas me in dimidio dierum meorum, priusquam a b eam et non subsistam. quod ita exponitur: ne eo tempore facias me mori, quando adhuc me putabam esse uicturum et peccata corrigere paenitentia.

si enim hoc feceris, inuentus in delictis meis esse cessabo, non quo spem resurrectionis neget, sed quod deo se neget posse subsistere, apud quem omnes, qui in uitiis perseuerauerint, pro nihilo computantur. ubi nos interpretati sumus: eruditos corde in sapientia, alii transtulerunt compeditos uerbi ambiguitate decepti. si enim dicas πεπεδημένους, compeditos significat.