Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ut numerentur dies nostri, sic ostende: et ueniemus corde sapienti. Septuaginta: d e xteram tuam sic notam fac mihi et eruditos corde in sapientia, quod Aquila, Symmachus et quinta editio ita uerterunt: dies nostros sic ostende, ut ueniamus corde sapienti. errorque perspicuus, cur pro \'diebus\' Septuaginta \'dexteram\' dixerint; \''iamenu'\' quippe uerbum compositum est significans \'dies nostros\'. quod singulari numero si scribatur, extrema littera, quae appellatur nun, exprimit dexteram, sicut est illud in nomine Beniamin, qui interpretatur \'filius dexterae\'. sin autem mem habeat, \'diem\' uel \'dies\' sonat.

est autem sensus: [*](4 *Ps. 89, 11 8 *Ps. 6, 2 11 cf. Os. 4, 14 14 *Ezech. 16, 42 15 cf. *I Par. 12, 38 17 *Ps. 89, 12 18 \'Ps. 89, 12 21 *Ps. 89, 12 26 cf. Gen. 35, 18 ) [*]( 1 ex] et B 2 perseueret] add. nisi Bs.l.m2, g; vnierrogandi signum post perseueret posui, post es g 4 dixit g 9 tuo om.YB 12 lud. om.£) 13 iezechihel (c s.l.) Y ihezechiel lj ezechiel OB Ezechielem g loquitur om.Y 16 praelium OfyB 17 nostri B anni cet. 19 sic] ita g mihi om.O 21 ita] sic g 22 persp.] add. est s.l. (postea eras.) B, g 23 iami 0 24 quod in g 25 si] hic incipiunt ADC; titulos codicum AC (D titulo caret) uide supra p. 269 si] frater karissime cypriane, scito praenoscens, quia, si (quia si ex quasi m2A) ADC nun] num D 26 filii D )

286
numerum annorum dierumque nostrorum, quos m hoc saeculo nos uiuere decreuisti, ostende nobis, ut praeparemus nos aduentui tuo et contempto errore mortalium ad te pergere festinemus cupiamusque praesentiam tuam et ad te festinemus corde sapienti. nihil enim ita decipit humanum genus, quam, dum ignorant spatia uitae suae, longiorem sibi saeculi huius possessionem repromittunt. unde et illud egregie dictum est: nullum tam senem esse et sic decrepitae senectutis, ut non se adhuc uno plus anno uiuere suspicetur.