Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quis nouit fortitudinem ir ae tuae et secundum timorem tuum indignationem tu am? Septuaginta: quis nouit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam dinumerare? inter Hebraicum et Septuaginta diuersa distinctio est. Septuaginta enim dinumerationem timori et furori domini copulant, porro Hebraicum sequenti aptat uersiculo, ut sequatur: ut numerentur dies nostri, sic ostende: et ueniemus corde sapienti.

quod breuiter ita nobis disserendum uidetur: quis [*]( 3 *Ps. 89, 10 4 *Ps. 89, 10 12 *Ps. 89, 10 21 *Ps. 89, 11 23 Ps. 89, 11 27 *Ps. 89, 12 ) [*]( 1 et] ac ç 3 succidimus C 4 aduolamus B transimus h 6 ut scripsi et YOB et ut f) 7 segregata 0 8 aduolamus B quia ex qui m2B herbae supra f) pulcr. B 10 ponit florum 0 11 dissoluemur Y Sept. dix. g 12 quia] quoniam s superueniet g 14 dns B 16 adque Ya.c. et g 17 quod Y ais] animis 0 18 teodotio Y Theodotion g 19 uelociterque] et uelociter 0 celeriterque g 20 transtulerunt h 21etsec.—23 irae tuaeom.O 27 aptatur f) 28 inueniemus 0 29 ita] a B )

285
potest nosse, quamdiu ira tua, ex qua timor nascitur humano generi, perseueret? te docente, qui deus es. itaque obsecro, ut tempus uitae nostrae indices nobis, quo possimus corde sapienti tuo nos iudicio praeparare. quod autem dicit: quis nouit fortitudinem — siue potestatem- irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam?, ostendit esse difficile irae timorisque et indignationis dei secretum rationemque cognoscere.

unde et propheta lacrimabiliter deprecatur: domine, ne in ira tua ar.guas me neque in furore tuo corripias me. non enim corripit, ut interficiat atque disperdat, sed ut corrigat et emendet. quam ob rem et in Osee populo Iudaeorum, cui multum iratus est, dicit se nequaquam irasci nec uisitare nurus eorum, cum adulterauerint, et per Hiezechiel loquitur ad Hierusalem: iam non irascar tibi et zelus meus recessit a te et in uerbis Dierum sonat, quando pergit . Israhel aduersum hostes in proelium corde pacifico.