Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quoniam transiuimus cito et auolauimus . Septuaginta: quoniam superuenit mansuetudo super nos et corripiemur. pro quo in Graeco scriptum est πaιδευθησόμθaquod uerbum ambiguum est et tam correptionem quam eruditionem doctrinamque significat. quem [*]( 13 cf. Hieron. comm. in Eccle. c. 12 17 *Eccle. 11, 2 18 cf. III Reg. 5, 15 23 *Ps. 89,10 24 *Ps. 89,10 27 *Hebr. 12,6, cf. Prou. 3, 12 ) [*]( 1 pauor (ϑáμβος cod. Alex.) Y tj pauores cel. 2 amigdalum YOf) amicdalum B amygdalus ? 3 caparis B abibit ? 4 domum (ixl zflv yt}I\' LXX) Y girabunt codd. 7 hidria Y ydria 0 8 lacu (cu in ras. m2) B 9 terram Y 10 dominum s eum] illumO 11 dicit C et uniuersa 0 omnia 1) 12 conpr. Y 15 referant h quod ad (eras.) primum Y 16 ammonentes YB 17 pr. et s.l.m2B 18 atque] et g 20 pura et simplex 0 21 serimonum B 23 trans.] add. et 0 ets.l.mZOB uolauimusO 24mans. s. nos (jiQatizqg ε̕ϕ ̕ ἡμãςLXX) 0 s. nos mans. (super nos s.l. Y) YB mans. t) 26 naid. uarie scriptum in codd. )

284
enim diligit dominus, corripit — siue erudit — et flagellat omnem filium, quem recipit.

quem locum ita Symmachus transtulit: succidimur enim repente et auolamus, quinta editio hoc modo: quoniam transiuimus celeriter et dissoluimur. et est sensus: post septuaginta annos — ut multum, octoginta —, quibus hominum uita transigitur, cum anima fuerit a corpore separata, uento similes auolamus siue, quia supra herbae uirenti et florum pulchritudini et ad uesperam siccitati hominem comparat, nunc pro ariditate uesperae succisionem florum ponit. et cum pertransierit, inquit, omne, quod uiuimus, subita morte dissoluimur.

quod autem dixere Septuaginta: quia superuenit mansuetudo et corripiemur, hunc habet sensum: post septuaginta annos et octoginta, cum uenerit domini mansuetudo et dies nobis mortis ingruerit, non iudicabimur iuxta meritum sed iuxta clementiam et, quae putatur correptio esse, eruditio est atque doctrina. satisque miramur, quid uoluerint uerbum Hebraicum \'ais\' Septuaginta, Theodotio et sexta editio transferre \'mansuetudinem\', cum Aquila, Symmachus et quinta editio \'festinationem\' et \'repente\' \'uelociterque\' transtulerint.