Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sed quod ardenter nolebam, moderate dissimulare non poteram. inpensius obsecrarem? sed audire nolebas, quia similiter non amabas. quod unum potuit, spreta caritas fecit. quem praesentem retinere non ualuit, quaerit absentem. quoniam igitur et tu ipse abiens postularas, ut tibi, postquam ad deserta migrassem, inuitatoriam a me scriptam transmitterem, et ego facturum receperam, inuito, iam propera. nolo pristinarum necessitatum recorderis — nudos amat [*]( a ) heremus —, nolo te antiquae peregrinationis terreat difficultas. qui in Christo credis, et eius crede sermonibus: quaerite primum regnum dei, et haec omnia adponentur uobis. non pera tibi sumenda, non uirga est; adfatim diues est, qui cum Christo pauper est. [*]( 14 *Mattb, 6, 33 16 cf. Matth. 10, 10 etc. ) [*]( 1 abeunte me Rp.c.m2 abientem t abeunte KL2PDk\'Ψ, L1p.c. habeunte W persecutus tL 2 sum kB, Ψ (corr.) littera R 3 interlites Lx litas D tu] in ras. m2 B to. t paruulus] add. et UΚΨcontem(p)tus L contentus (p add. m2) D rogatis K (corr.) rogantes HR 5 gerem HR tacere K tacebam L taciebam t tacerem quidem B 6 moderate uel L desimulare t obsecrabam GKt I\'B obsecrare k 8 tenere G ualuit] add. nunc KtL\'l\' quaeret K 9 quoniam] quo L et tu] aestu L ipse abiens] ad praesens L ipse om. t absens Ψ(in mg. at abiens),Kp.c. postulares Ll -bas B -sti G -ueras t 10 tibi om. S postea quam 91,D (ea exp.), k desertum Dk migrasse W inuitatoriam-scriptam scripsi inuitatoria-scripta codd. a me G (a eras.), KI\' ad me H (d eras.), R, om. 91 ad te cet. 11 ego me LDk,Bp.c.m2 facturus Kt,Ψ recep.] promiseram GLDk, om. B (add. in mg. m2) inuito iam] inuitatoriam H iam] in ras. m2 B 12 profera t necessitudinum HR nodos W 13 berimus Kt, Ψ (corr.) heremos HR antiqua B antiqui 9t 14 xpm S set (s eras.) K credere t serm.] add. qui dicit (ait t) iLI\' quaerite ergo t 15 priino G dei] add. et iustitiam (add. eiust) Gt Ψomnia ista t adponuntur LD 16 pcra tibij tibi add. Rm2 tibi pera ULDk sum.] add. in uia t est om. t 17 cum] in k )

46

Sed quid ago? rursus inprouidus obsecro? abeant preceS, blandimenta discedant; debet amor laesus irasci. qui rogantem contempseras, forsitan audies obiurgantem. quid facis in paterna domo, delicate miles? ubi uallum, ubi fossa, ubi hiemps acta sub pellibus? ecce de caelo tuba canit, ecce cum nubibus debellaturus orbem imperator armatus egreditur, ecce bis acutus gladius ex regis ore procedens obuia quaeque metit: et tu mihi de cubiculo ad aciem, de umbra egrederis ad solem?

corpus adsuetum tunica loricae onus non suffert, caput opertum linteo galeam recusat, mollem otio manum durus exasperat capulus. audi edictum regis tui: qui mecum non est, contra me est; et qui mecum non colligit, spargit. recordare tirocinii tui diem, quo Christo in baptismate consepultus in sacramenti uerba iurasti: pro nomine eius non te matri parciturum esse, non patri.

ecce aduersarius in pectore tuo Christum conatur occidere; ecce donatiuum, quod militaturus acceperas, hostilia castra suspirant. licet paruulus ex collo [*]( 4. 8 cf. Tertull. ad mart. c. 3 6 cf. Apoc. 1,. 16 11 *Luc. 11, 23. cf. Matth. 12, 30 13 cf. Col. 2, 12 ) [*]( 1 rursum k habeant GK,Ll (h eras.), habeat W 2 effectu blandimenta G discedat Hp.r. descendant K lesus (corr. lhesus, uoluit ihesus) L2 3 despexeras G audies GK1\' audias cet. faojs in om. W facis monache e agis k 4 domus t del. miL] om. s miles dilicato t 5 facta t sup P1\' pedibus B 6 urbem e armatur t 7 regis s. I. Ll ore regis GkB obbia G ouia t obia 91 quemque G metet eK mettit Wp.c. et] s. 1. K, om. GtHRPB 8 mihi om. e cubico Ka.c. cubilo 1\'F de eG tu de cet. egredieris 9(t 9 tunica U1 tonica et lurice etlK lubricae (corr.) P jionus et,L (L1 corr.), W, Ba.c. suffert eLI\'sufferent t fert (corr. m2 D) eet. 10 lenteo eHB lentheo t galileam Hp.c.mS mollis e manus eK durius W 11 capulos TF audi-47, 1 nepos] et ideo e dictum t non est mecum Dk 12 aduersum LDk non om. W collegit K dispergit G 13 tyrocinii GL2Dk tironicii K tirocini P tirocicinii B tyronici t tui om. k consepultus est t 14 sacramenta D eius] xpi G te] de W 15 matri] patri KPWT paciturum (placiturum tn2) H esse om. tD patri]matri KPWΨII ecce] eam W pectore] corde G 16 donatium t 17 suspirat 3*I paruulos Da.c., om. t )

47
pendeat nepos, -licet sparso crine et scissis uestibus ubera, quibus nutrierat, mater ostendat, licet in limine pater iaceat, per calcatum perge patrem, siccis oculis ad uexillum crucis uola! pietatis genus est in hac re esse crudelem.

Ueniet postea dies, quo uictor reuertaris in patriam, quo Hierosolymam caelestem uir fortis coronatus incedas. tunc municipatum cum Paulo capies, tunc et parentibus tuis eiusdem ciuitatis ius petes, tunc et pro me rogabis, qui, ut uinceres, incitaui. neque uero nescio, qua te nunc dicas conpede praepediri.

non est nobis ferreum pectus nec dura praecordia, non ex silice natos Hyrcanae nutriere tigrides. et nos per ista transiuimus. nunc tibi blandis uidua soror haeret lacertis, nunc illi, cum quibus adoleuisti, uernulae aiunt: \'cui nos seruituros relinquis?\' nunc et gerula quondam, iam anus, et nutricius, secundus post naturalem pietatis pater, clamitat: \'morituros expecta [*]( 3 cf. Horat. carm. I 3, 18 6 cf. Hebr. 12, 22 10 cf. Verg. Aen. IV 366-367 13 cf. Verg. Aen. II 677-678 • •* ) [*]( 1 et om. G scisis et sciscis P discissis G 2 quibus] add. te L2Dk,LlBmS iaceat pater (corr.) k 3 per calc. patrem p. G per calc. p. parentem B percalcato p. patre e percalcato patre (patrè L) p. ULDket siccis tL cruc. uex. G uixillum εΚtHRW, Ψa.c.m2 crucia ipi t 4 euola LDk,Bp.c.m2 solum pietatis LDk te esse t 5 neniet but LWDk dies ille LDk . patria R quo] quo per k aqud t 6 hyerusalem e liierusalem tłf\' ihrlm B caelestem om. PW incedes W introeas (troe in ms.) G 7 accipias t et] cum t, om. e tuis om. rt 8 petis eGKW\'1\' accipies t qui] quia G qui te B uinceris εt W 9 incitabi e in ciuitate t neque-48, 5 at om. e uere B quo Dk n. dicis B n. dicam D dicas n. PW copedi W 10 nec] non k non] nec t 11 ilice K (corr.), tL natus t hircanae KklV yrcanae LlD urcane L2 nutrire L2,Kp.r.,G (corr.) tygrides GLlDk tigridis K tigri IIR et-Iacertis om. HR 12 blanditur G uiduas K adheret L lacertis] lacrimis t, Ψ (in mg. at lacertis) ille k et illi \'/\' 13 cum s. l. D adoleuistis ex adoleultis D uernaculae tHli uernaculi GKLDΨ seruiturus t relinques t 14 quandam t anus iam L et iam anus k iam nunc anus B nutritur t secundum tH 15 naturale W pietates W pietatem L patrem GlcB clamitet t clamitant RPWkB,H (corr.) moriturna (add. sum D)GtLD cui nos morituros relinquis k )

48

paulisper et sepeli.\' forsitan et laxis uberum pellibus, arata rugis fronte antiquum referens mamma lallare congeminet. dicant, si uolunt, et grammatici: in te omnis domus inclinata recumbit. facile rumpit haec uincula amor Christi et timor gehennae.

(at scriptura praecipit parentibus obsequendum\': sed quicumque eos supra Christum amat, perdit animam suam. gladium tenet hostis, ut me perimat, et ego de matris lacrimis cogitabo ? propter patrem militiam deseram, cui sepulturam Christi causa non debeo, quam etiam omnibus eius causa debeo? domino passuro timide consulens Petrus scandalum[*]( a ) fuit. Paulus retinentibus fratribus, ne Hierosolymam pergeret, respondit: quid facitis plorantes et conturbantes cor meum? ego enim non solum ligari, sed et mori in Hierusalem paratus sum pro nomine domini nostri Iesu Christi.