Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

in mentem tibi ueniat tunicam saluatoris nec a militibus fuisse conscissam. fratrum inter se cernis iurgia et rides atque laetaris, quod alii tuo nomine, alii Christi appellentur. imitare Ionam et dicito: si propter me est ista tempestas, tollite me et mittite me in mare. ille humilitate proiectus est in profundum, ut in typum domini gloriosius surgeret; tu superbia ad astra sustolleris, ut de te loquatur Iesus: uidebam satanan quasi fulgur de caelo cadentem.

Quod autem in scripturis sanctis iusti appellantur ut Zacharias et Helisabeth, Iob, Iosaphat et Iosias et multi, quorum nominibus sacra scriptura contexta est, quamquam in promisso opere plenius — si dominus gratiam dederit — dicturus sim, tamen in praesenti epistula hoc breuiter strinxisse sufficiat, quod iusti appellentur, non [*]( 3 I Cor. 1, 19 4 *I Cor. 1, 25 14 cf. loh. 19, 24 17 *Jon. 1, 12 20 *Luc. 10, 18 ) [*]( 5 est om.n se ita p 6 ut ex et M cartulas n,$a.c.; add. ex integro g 7 repperierunt na.?. 11 astrue p astruae lalt. a exp.) M 12 placuerit om.A! 13certeom.fi 14 mente n tonicam Mp.c.m2\\add. conscissam n 15 conscissam om.n 16 appellantur M 17 est om.Mn 18 pr. me om.Mn alt. me om.ç 19 deiectus g gloriosus n resurgeret g 20 per superbiam n p.c.m2p 21 satanam p quasi fulgur om.Jf sicut g fulgor n cad. de coelo g 22 multi iusti g appellentur g ut] et M 23 elisabeth M elishabet n 24 sancta M 25 grato dom. g ds M 26 perstrinxisse g appellantur n ) [*]( 17* )

260
quod omni uitio careant, sed ex maiori parte uirtutum.

denique et Zacharias silentio condemnatur et Iob suo sermone reprehenditur et Iosaphat et Iosias, qui iusti absque dubio scripti sunt, iecisse narrantur, quae domino displicerent. quorum alter inpio auxilium tulit et correptus est a propheta, alter contra praeceptum domini ex ore Hieremiae occurrit Nechao, regi Aegyptio, et interfectus est, et tamen uterque iustus appellatur. de ceteris non est huius temporis scribere; neque enim a me librum [sed epistulam] flagitasti, qui dictandus ex otio est, et omnes oppositiones eorum Christi auxilio destruendae. quod nobis sanctarum scripturarum testimoniis adserendum est, in quibus cotidie credentibus loquitur deus.

illudque per te sanctae atque inlustris domus conciliabulum precor atque commoneo, ne per unum aut — ut multum — tres homunculos suscipiant tantarum faeces hereseon aut — ut parum dicam — infamiam, ut, ubi primum uirtus et sanctitas laudabatur, ibi praesumptionis diabolicae et sordidissimae societatis turpitudo uersetur. sciantque se, qui huiusce modi hominibus opes suggerunt, hereticorum multitudinem congregare et Christi hostes facere et nutrire aduersarios eius frustraque aliud lingua praetendere, cum manu sentire aliud conprobentur. [*]( 2 cf. Luc. 1, 20-22 4 cf. III Reg. c. 22 5 cf. IV Reg. 23, 29. II Par. 35, 20-25. Hier. c. 22 ) [*]( 1 quo n ex Mn quod ç,um.ţJ polleant parte uirtutum p parte uirtutum commendentur g 2 silentio om.}! suo] sub g 3 scripti] dicti g 4 domino om.n 5 contra ex cu M 6 ieremiae p egyptio n aegipti p interemptus n 7 appellantur n non est s.l.M 8 librum sed epistolam a me n sed epistulam seclusi 9 est ex otio g oblatrationes g 10 ads. An ass. eel. 12 atque] et g inl. An,Ma.c. ill. Mp.c.ţJ 13 ut om.MţJ 14 feccs M feccos (pr. c exp.)n haereseon Ap heres(i s.l.)um M parum] pure ex purum M - 15 presumtionis M 16 se om.ç 17 suggerent n haer. Ap 18 enutrire ç 19 protendere M manus (s exp.n) Mn comprobetur n;add. explicit ad ctesifontem A explicit epistola ad thesiphontcm u )

261
CXXXIV. AD AUGUSTINUM.

Domino uere sancto et omni mihi affectione uenerabili papae Augustino Hieronymus in Christo salutem.

Uirum honorabilem, fratrem meum, filium dignationis tuae, Orosium presbyterum et sui merito et te iubente suscepi. sed incidit tempus difficillimum, quando mihi tacere melius fuit quam loqui, ita ut nostra studia cessarent et iuxta Appium canina exerceretur facundia. itaque duobus libellis tuis, quos meo nomini dedicasti, eruditissimis et omni eloquentiae splendore fulgentibus ad tempus respondere non potui, non quo quicquam in illis reprehendendum putem, sed quia iuxta beatum apostolum unusquisque in suo sensu abundet, alius quidem sic, alius autem sic.