Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Illud quoque argumentum uestrum ferre quis possit? dicitis his uerbis: \'aliud est esse, aliud esse posse\'. esse non est in nostra positum potestate, esse autem posse generaliter dici, quod, licet alius non fuerit, tamen possit esse, qui esse uoluerit. rogo, quae est ista argumentatio: posse esse, quod numquam fuit, posse fieri, quod nullum fecisse testeris, id cuilibet tribuere, qui an futurus sit ignores, et dare nescio cui, quod in patriarchis, prophetis et apostolis fuisse nequeas adprobare?

audi ecclesiasticam simplicitatem siue rusticitatem aut inperitiam, ut uobis uidetur. loquere, quod credis; publice praedica, quod secreto discipulis loqueris. qui dicis te habere arbitrii libertatem, quare non libere, quod sentis, loqueris? aliud audiunt cubiculorum tuorum secreta, aliud nostrorum populi. etenim uulgus indoctum non potest arcanorum tuorum onera sustentare nec capere solidum cibum, quod infantiae lacte contentum est.

necdum scripsi et comminaris mihi rescriptorum tuorum fulmina, ut scilicet hoc timore perterritus non audeam ora reserare, et non animaduertitis idcirco nos scribere, ut uos respondere cogamini et aperte aliquando . dicere, quod pro tempore, personis et locis uel loquimini uel tacetis. nolo uobis liberum esse negare, quod semel scripseritis. ecclesiae uictoria est uos aperte dicere, quod sentitis. aut enim idem responsuri estis, quod et nos loquimur, et nequaquam eritis aduersarii sed [*](21 cf. Hebr. 5, 12 ) [*]( 1 pos Mn 4 et] nec n 6 ass. Mp 9 est-posse] est (s.l.) esse posse (s.l. a.liud esse add.)M 10 dicit J) 11 alius] aliquis p 12 fuerit g 15 profetis A in prophetis n et om.c adpr. An appr. eet. 16 aut] audi p 17 disc. tuis n 18 arb.] liberi arb. M 19 eloqueris M 20 rostrorum g 21 archanorum n,.pa.c. 23 nescriptorum (ne exp.) n flumina n 24 animaduertis da.c.,p animaduertisti M aduertisti n 26 discere Mp.c. loquemini L1, .ţ>a.c. 27 scripsistis M ecclesiae uictoria est om..ţ> 28 enim om.n ) [*]( LVI. Hieron. Epist. III, Hilberg. ) [*]( 17 )

258
amici, aut, si contraria nostro dogmati dixeritis, in eo uincemus, quod omnes cognoscent ecclesiae, quid sentiatis. sententias uestras prodidisse superasse est. patet prima fronte blasphemia. non necesse habet conuinci, quod sua statim professione blasphemum est.

minamini nobis responsionem, quam uitare nullus potest, nisi qui omnino non scribit. unde nostis, quid dicturi simus, ut responsionem paretis? forsitan uestra dicemus et frustra ingenii uestri acuitis stilum. Eunomiani, Arriani et Macedoniani nominibus separati, inpietate concordes nullum nobis laborem faciunt; loquuntur enim, quod sentiunt. sola haec heresis est, quae publice erubescit loqui, quod secreto docere non metuit. magistrorum silentia profert rabies discipulorum. quod audierunt in cubiculis, in tectis praedicant, ut, si placuerit audientibus, quod dixerunt, referatur ad gloriam magistrorum, si displicuerit, culpa sit discipuli, [*]( ã ) non magistri. ideo creuit uestra heresis et decepistis plurimos maximeque eos, qui adhaerent mulieribus et sciunt se peccare non posse, quia semper docetis, semper negatis, et audire meremini illud propheticum: gloria illis in partubus et parturitionibus. da illis, domine. quid dabis illis?

uuluam sterilem et ubera arentia. feruet animus, non possum uerba cohibere. epistolaris angustia non patitur longi operis magnitudinem. nullius in hoc opusculo nomen proprie tangitur; aduersus magistrum peruersi dogmatis locuti sumus. qui iratus fuerit atque rescripserit, suo quasi mus prodetur indicio ampliora in uero certamine uulnera suscepturus.