Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ut ergo non iterum eadem commemorare necesse sit, exempli gratia ponamus aliquid, unde possint cetera intellegi. Catilina, ut de illo scripserunt, qui nosse potuerunt, frigus, sitim, famem ferre poterat eratque patiens inediae, algoris, uigiliae, supra quam cuiquam credibile est, ac per hoc suis et sibi magna praeditus fortitudine uidebatur.

sed haec fortitudo prudens non erat-mala enim pro bonis eligebat —, temperans non erat — corruptelis enim turpissimis foedabatur —, iusta non erat — nam contra patriam coniurauerat — et ideo nec fortitudo erat, sed duritia sibi, ut stultos falleret, nomen fortitudinis inponebat. nam si fortitudo esset, non uitium sed uirtus esset; si autem uirtus esset, a ceteris uirtutibus tamquam inseparabilibus comitibus numquam relinqueretur.