Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sed recolendum est, unde uenerit ista sententia et quae illam superiora pepererint quibusque conexa dependeat. fratres mei, nolite, inquit, in personarum acceptione habere fidem domini nostri Iesu Christi gloriae. etenim, si introierit in conuentu uestro uir aureum anulum habens in ueste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu et intendatis in eum, qui indutus est ueste praeclara, [*]( 12 Iac, 2, 10 15 cf. Tac. 2, 3 21 *Iac. 2, 1—6 ) [*]( 2 uaniloquiis AftD,Ma.r. 4 deb. mis. Eug.cod.Val. 5 quod] et D 7 alt. est om.ç scire AftD,Ma.c.Eug (praeler unurnParis.) 8 uel non opus est] uel non potest (erasa) D,om9 iac. ap. $ hoc J 10 et deo ^ 12 igitur g qui Ma.c.m2 13 aufendat § 14 una 5 factum est autem omnium 5 15 sede hic g 16 homocidio § sacrilegi SJ.: quid $ 17 offendat ; 18 dixit AftDMEug.cod.Yat. diuiti D non om.A 19 factus est20 illa g superiorum ^ -rem AftDM -ri g 21 dependet D -deant Eug. cod. rat. 23 nostri om.ADM 24 conuentum uestrum Enj.codd.nonnulli conspectu uestro \\:Įs anulum aureum c 27 ueste praeclaram 3. ) [*]( 151t )

228
et dicatis: \'tu sede hic bene\', pauperi autem dicatis: \'tu sta illic\' aut: \'sede sub scabello pedum meorum\', nonne iudicastis apud uosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum? audite, fratres mei dilectissimi: nonne deus elegit pauperes in hoc mundo diuites in fide et heredes regni, quod promisit deus diligentibus se? uos autem exhonorastis pauperem, propter illum scilicet, cui dictum est: \'tu sta illic\', cum habenti anulum aureum dictum esset: \'tu sede hic bene\'.

ac deinde sequitur eandem ipsam sententiam latius uersans et explicans: nonne, inquit, diuites per potentiam opprimunt uos et ipsi adtrahunt uos ad iudicia? nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod inuocatum est super uos? si quidem legem perficitis regalem secundum scripturas: \'diliges proximum tuum sicut te ipsum\', bene facitis; si autem personas accipitis, peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores.