Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

aduersus eos autem, qui sibi uidentur scire, quod nesciunt, hoc tutiores sumus, quod hanc ignorantiam nostram non ignoramus. aliud est enim, quod nescire malum est, aliud, quod sciri uel non potest uel non opus est uel ad uitam, quam quaerimus, indifferens est. hoc uero, quod de litteris apostoli Iacobi nunc requiro, in hac ipsa, qua uiuimus et, ut semper uiuamus, deo placere studemus, actione uersatur.

Quomodo ergo intellegendum est, obsecro te: quicumque totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus? itane, qui furtum fecerit, immo uero, qui dixerit diuiti: \'hic sede\', pauperi autem: \'tu sta illic\', et homicidii et adulterii et sacrilegii reus est ? quod si non est, quomodo, qui in uno offendit, factus est omnium reus? an illud, quod dixi de diuite et paupere, ad ista non pertinet, quorum si quis in uno offenderit, fiet omnium reus?