Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Quomodo ergo intellegendum est, obsecro te: quicumque totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus? itane, qui furtum fecerit, immo uero, qui dixerit diuiti: \'hic sede\', pauperi autem: \'tu sta illic\', et homicidii et adulterii et sacrilegii reus est ? quod si non est, quomodo, qui in uno offendit, factus est omnium reus? an illud, quod dixi de diuite et paupere, ad ista non pertinet, quorum si quis in uno offenderit, fiet omnium reus?
sed recolendum est, unde uenerit ista sententia et quae illam superiora pepererint quibusque conexa dependeat. fratres mei, nolite, inquit, in personarum acceptione habere fidem domini nostri Iesu Christi gloriae. etenim, si introierit in conuentu uestro uir aureum anulum habens in ueste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu et intendatis in eum, qui indutus est ueste praeclara, [*]( 12 Iac, 2, 10 15 cf. Tac. 2, 3 21 *Iac. 2, 1—6 ) [*]( 2 uaniloquiis AftD,Ma.r. 4 deb. mis. Eug.cod.Val. 5 quod] et D 7 alt. est om.ç scire AftD,Ma.c.Eug (praeler unurnParis.) 8 uel non opus est] uel non potest (erasa) D,om9 iac. ap. $ hoc J 10 et deo ^ 12 igitur g qui Ma.c.m2 13 aufendat § 14 una 5 factum est autem omnium 5 15 sede hic g 16 homocidio § sacrilegi SJ.: quid $ 17 offendat ; 18 dixit AftDMEug.cod.Yat. diuiti D non om.A 19 factus est20 illa g superiorum ^ -rem AftDM -ri g 21 dependet D -deant Eug. cod. rat. 23 nostri om.ADM 24 conuentum uestrum Enj.codd.nonnulli conspectu uestro \\:Įs anulum aureum c 27 ueste praeclaram 3. ) [*]( 151t )
ac deinde sequitur eandem ipsam sententiam latius uersans et explicans: nonne, inquit, diuites per potentiam opprimunt uos et ipsi adtrahunt uos ad iudicia? nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod inuocatum est super uos? si quidem legem perficitis regalem secundum scripturas: \'diliges proximum tuum sicut te ipsum\', bene facitis; si autem personas accipitis, peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores.