Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Multa dixi, quibus tibi taedium fortassis inferrem, qui haec, quae tamen adprobas, non expectas discere, quia ea docere consuesti. si quid autem est in eis, quantum ad res ipsas pertinet — nam, quali eloquio explicata sint, non nimis curo —, si quid ergo est in eis, quod eruditionem offendat tuam, quaeso, ut rescribendo admoneas et [*](2 *Ps. 142, 2 4 Hier. 2,.29 5 *Prou.. 20, 8-9 8 cf. *Iac. 2, 13 9 Matth. 6, 12 11 II Cor. 9, 7 13 cf. Iac. 5, 16 16 Iac. 3, 2 ) [*]( 2 dixit Q 3 iudicio aEug.codd.Vat. et unus Par. 8 superexultat β -al. tet (ex -tat A) AQDM Eug.codd.praeterVat. et unum Par. misericordiam Aa.c. iDM Eug.duo codd. iudicium SJSg 9 nobis debita nostra Eug.codd.praelerVat. 12 iacob g 14 quot. pecc. g hic non Eug non hic cet. 16 offenderat; fiat Eug sit 3 fit cet. 17 propter magnum ç 18 perueat <p perueniat AfrM peruenit D 19 sed] si Aa.c.m2i donando Eug.codd.praeter unumPar. dando eei. 20 meretur D debita] peccata g reddique] sed idque 3 22 tamen quae 5 quae] qui 3 expecta <p dicere AМa.e.,зD quia Eug quod eel. doce 3 conuesti õ consuisti ty,AMa.c.m2 23 si quid] quit õ ad om.D rem ipsam AõDJI nam] non õ 24 eloquia $ nimis] minus AMa.c.m2,3 in eis est Mp.c.,g est s.l.m2A,om.ID,Ma.c. 25 tuarn off. M scribendo M )

241
me corrigere non graueris.

infelix est enim, qui non tantos et tam sanctos tuorum studiorum labores et digne honorat et de his domino deo nostro, cuius munere talis es, gratias agit. unde cum libentius debeam a quolibet discere, quod inutiliter ignoro, quam promptius quoslibet docere, quod scio, quanto iustius hoc abs te caritatis debitum flagito, cuius doctrina in nomine et adiutorio domini tantum in Latina lingua ecclesiasticae litterae adiutae sunt, quantum numquam antea potuerunt!

maxime tamen, istam sententiam: quicumque totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus, si quo alio modo melius exponi posse nouit dilectio tua, per dominum obsecro, uti nobiscum communicare digneris.