Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quid autem est pietas nisi dei cultus ? et unde ille colitur nisi caritate ? caritas enim de corde puro et conscientia bona et fide non ficta magna et uera uirtus est, quia ipsa est et finis praecepti. merito dicta est fortis [*]( 4 cf. Ioh. 13,25; 21,20 *I Ioh. 1,8 8 cf. adu. Iouin. 112 lllac.3,2 13 Iac. 2,10 18 cf. I loh. 1,8 20*Hiob28,28 24 cf. ITim. 1,5 26 cf. Cant. 8,6 ) [*]( 1 si null. uit. om.AftDM 2 pr. qui g peccati D; add. est g 4 supra %M domini om.õ hominis β disc. Eug recumbebat (pec- J) eel. 6 nec ex ne A 7 ag. est diut. Eug.cod.Vat. forte hoc g hoc AftDM 8 iuuin. β 9 alt. etiam] eam β 10 intellectu β 12 pr. ait omSalt. ait Eug,om.cet. off. omnes g 14 autem om.$ aufendat g 16 dicit g affende § 17 exae(e M)stimet A,Ma.c.m2 militia AMa.r.,D 19 et] ut β 20 dixit-sap. omty autem] add. ipsa sapientia g 21 autem Eug ergo cel. toth hac β 22 dei s.l.m2A 23 eusebian ADM esebian J eusebia ^ planius Euy.cud.Vat. theo- sebian A$DM tehosebia$ autem om.5 24 pietas est g ille om.^ 25 enim Eug igitur cet. 26 ipsa-p. 234, 1 pr. quia om.5 et om.; tert. est ecrp.aS )

234
sicut mors, siue quia nemo eam uincit sicut mortem siue quia in hac uita usque ad mortem est mensura caritatis, sicut dominus ait: maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis, siue potius, quia, sicut mors animam auellit a sensibus carnis, sic caritas a concupiscentiis carnalibus.

huic subseruit scientia, cum est utilis; nam sine illa inflat. quod uero illa aedificando inpleuerit, nihil ibi ista inane, quod inflet, inueniet. utilem porro scientiam definiendo monstrauit, ubi, cum dixisset: ecce pietas est sapientia, continuo subiunxit: a b stinere uero a malis scientia est.