Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

neque hoc apud te diutius agendum est, sed propter alios, qui haec forte legerint, dico. nam tu quidem in eodem ipso opere splendido contra Iouinianum etiam hoc de scripturis sanctis diligenter probasti; ubi etiam ex hac ipsa epistula, cuius uerba sunt, quorum nunc intellectum requirimus, posuisti, quod scriptum est: in multis enim offendimus omnes. non enim ait \'offenditis\', sed ait \'offendimus\', cum Christi loqueretur apostolus, et cum hoc loco dicat: q u icumque autem totam legem seruauerit, offen-. dat autem in uno, factus est omnium reus, ibi non in uno sed in multis nec quosdam sed omnes dixit offendere.

Absit autem, ut quisquam fidelis existimet tot milia seruorum Christi, qui ueraciter dicunt se habere peccatum, ne se ipsos decipiant et ueritas in eis non sit, nullam habere uirtutem, cum uirtus magna sit sapientia. dixit autem homini: ecce pietas est sapientia. absit autem, ut dicamus tot ac tantos fideles et pios homines dei non habere pietatem, quam Graeci uel evoRteiav uel expressius et plenius fteooefieiav uocant.