Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Haec utrum ita se habeant, diligentius inquirendum est. non enim et ista diuina sententia est, qua dicitur: \'qui unam uirtutem habuerit, omnes habet eique nulla, est, cui una defuerit\', sed hominibus hoc uisum est multum quidem ingeniosis, studiosis, otiosis, sed tamen hominibus.

ego uero nescio, quem ad modum dicam. non dico uirum, a quo denominata dicitur uirtus, sed etiam mulierem, quae uiro suo seruat tori fidem, si hoc faciat propter praeceptum et promissum dei eique primitus sit fidelis, non habere pudicitiam aut eam nullam uel paruam esse uirtutem - sic et maritum, qui hoc idem seruat uxori —, et tamen sunt plurimi tales, quorum sine aliquo peccato esse neminem dixerim, et utique illud qualecumque peccatum ex aliquo uitio uenit.

unde pudicitia coniugalis in uiris feminisque religiosis cum procul dubio uirtus sit — non enim aut nihil aut uitium est —, non tamen secum habet omnes uirtutes. nam [*](1 persuadere aEug.codd.praelerVat. e persuadere persuadere g 3 neglegebat β 4 qui timidi] quid mihi g sint ^ a om.%D abest g 6 cogitur ; 8 uitico tollatm Õ 9 cedat 5 uelut] uel*P 10 fuerit AõDM si om.g biberet ?$%,Aa.c.m2Ma.r. uiueret D biberit ç: add. et AõD.M\' tenacitatem et ambitionem βς dedicerit 3D 11 itaque] etiam Eug.cod.Vat. etiam cedere g uitis Õ non uirt. om.A.3DM 13 cedunt D cadant õ quae(cumque add.s.l.)A 16 habebunt βΒ 17 una 3 18 habuerint g est Eug inest cet. 19 otiosis Eug,om.cet. 23 eique] etque gDet quae Aa.c.m2M 24 autõ eam Eug iara s.l.m2A,om.cet. pudicitiam g 25 idem] ipsumaS quidem Eug.cod.Vat. )

233
si omnes ibi essent, nullum esset uitium; si nullum uitium, nullum omnino peccatum; quis autem sine aliquo peccato ? quis ergo sine aliquo uitio, id est fomite quodam uel quasi radice peccati, cum clamet, qui super pectus domini discumbebat: si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est?

neque hoc apud te diutius agendum est, sed propter alios, qui haec forte legerint, dico. nam tu quidem in eodem ipso opere splendido contra Iouinianum etiam hoc de scripturis sanctis diligenter probasti; ubi etiam ex hac ipsa epistula, cuius uerba sunt, quorum nunc intellectum requirimus, posuisti, quod scriptum est: in multis enim offendimus omnes. non enim ait \'offenditis\', sed ait \'offendimus\', cum Christi loqueretur apostolus, et cum hoc loco dicat: q u icumque autem totam legem seruauerit, offen-. dat autem in uno, factus est omnium reus, ibi non in uno sed in multis nec quosdam sed omnes dixit offendere.