Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Misisti ad me discipulos, ut eam rem doceam, quam nondum ipse didici. doce ergo, quod doceam. nam ut doceam, multi a me flagitant eisque me sicut alia multa et hoc ignorare confiteor. et fortasse, quamuis in os meum uerecundentur, tamen apud se dicunt: tu es magister in Israhel et haec ignoras?

quod quidem dominus ei dixit, qui erat unus illorum, quos [*](3 cf. Gen. 2, 2 4 cf. epist. CXXVI 1 5 *Ioh. 5, 17 6 cf. epist. CXXVI 1 fln. 22 *Ioh. 3, 10 23 cf. Ioh. 3, 1-2 ) [*]( 1 sentis om.AD,Ma.c. quod] ut A 2 cuius !p 3 obiciantur A,DMa.c. sexta (t s.l.m2A) ADM 4 et sept. ap.c.m2aADM et sept. die Ag requieuit A adhibe Dp.r.A 5 usque om.ã nunc] modo $D sic ex si m2A 6 in om.õ 7 beniuolentiae A 8 ei istam (haee in ras.) fac. possim (-em m2)M et ipsam fac. possim AD possem ei suam fac. s.Į3 ei ipsam fac. possem g 10 scripserisap 11 cognoueris si a 12 tamquam aS 13 omn. conferri (uel omn. conferre); conferre AD,Ma.c. possit ?$AD,Ma.c.m2 ac possit Mp.c.m2 possit et d 14 scribere 3 15 ego om.a quid a quaesiuerat AlJDM quesiberat $ 18 eam rem § eam a ea cet. quam—19pr.doceamom.SP quam] quae ADMA nondum] non AD,Ma.c. 19 ipse om. A multi a me (s.l.) in ras.M malitia me AD 20 flagi(ex e m2jL)tante AD eisque (s.l.m2 1 quibusque)M isque AD 21 uerecundetur aa.c.m2D dicit AD,Ma.c.m2 23 quidfe M quidam AD ei dom. A dixerit ADM qui ex qua m2a eoram A ) [*]( LVI. Hieron: Epiat. III, Hilberg. ) [*]( 14 )

210
delectabat uocari rabbi, unde etiam ad uerum magistrum nocte uenerat, quia fortassis erubescebat discere, qui docere consueuerat. me autem magistrum potius audire quam uelut magistrum delectat audiri. recolo enim, quid dixerit eis, quos prae ceteris elegit: uos autem, inquit, nolite uocari ab hominibus rabbi; unus est enim magister uester Christus.

nec alius docuit Moysen etiam per Iothor nec alius Cornelium etiam per priorem Petrum nec alius Petrum etiam per posteriorem Paulum. a quocumque uerum dicitur, illo donante dicitur, qui est ipsa ueritas. quid, si ideo adhuc ista nescimus et ea neque orando neque legendo neque cogitando et ratiocinando inuenire potuimus, ut probemur, non solum indoctos quanta caritate doceamus, uerum a doctis etiam quanta humilitate discamus?