Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Misisti ad me discipulos, ut eam rem doceam, quam nondum ipse didici. doce ergo, quod doceam. nam ut doceam, multi a me flagitant eisque me sicut alia multa et hoc ignorare confiteor. et fortasse, quamuis in os meum uerecundentur, tamen apud se dicunt: tu es magister in Israhel et haec ignoras?