Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Proinde, ne longum faciamus, hoc certe sentis, quod singulas animas singulis nascentibus etiam modo deus faciat. cui sententiae ne obiciatur, quod omnes creaturas sexto die consummauerit deus, septimo requieuerit, adhibes testimonium ex euangelio: pater meus usque nunc operatur. sic enim ad Marcellinum scripsisti, in qua epistula etiam mei commemorationem beniuolentissime facere dignatus es, quod hic me haberet in Africa, qui ei possem istam facilius explicare sententiam. quod si potuissem, [*]( a ) non ille hoc abs te tam longe posito inquireret, si tamen id tibi ex Africa scripsit. nam, quando scripserit, nescio; tantum scio, quod de hoc bene cognouerit cunctationem meam, unde me inconsulto facere uoluit. quamquam, etiam si consuleret, magis hortarer et gratias agerem, quod nobis conferri omnibus posset, nisi tu breuiter rescribere quam respondere maluisses, credo ne superfluo laborares, ubi ego essem, quem putabas id optime scire, quod ille quaesierat. ecce uolo, ut illa sententia etiam mea sit, sed nondum esse confirmo.