Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

hoc itaque excepto hereticae opinionis errore ex quattuor reliquis opinionibus quaenam sit eligenda, scire desidero. quaecumque enim eligenda est, absit, ut inpugnet hanc fidem, de qua certi sumus omni animae etiam paruuli infantis necessariam esse liberationem ex obligatione peccati eamque nullam esse nisi per Iesum Christum et hunc crucifixum. [*]( 10 cf. epist. CXXVI 1 ) [*]( . 1 in primo homine a caetera D propagantur a an e A 2 modo etiam nouae A iam om.AD,Ma.c.m2 3 mittuntur a labuntur d 4 tract. ) [*]( -esset oni.ty uerum non] ne !p 5 quia A quam $ 6 qui* J predictam$editam A 7 conabantur $ 8 non in A 9 in orn.A$10 ceteras] cera g preterirem D 11 de om.a interrogasti a 12 xpo A%D,Ma.c.m2 non sit tyA 14 quia] quod 5 hoc om.aA quos (eras.) contra (add. quos m2)M contra eos β 15 et om.a 16 creatura 53 creatore A uitis A ab sustantia A 17 mali cui] alicui AA principium om.3 principisque A dei boni A boni om.a 18 quae A que JD capta (ca in ras.) M apta AD 19 contendunt ADM A 20 opin.—reliquis om.A opinionibus] opinionis A\' p.c.m2 22 inpugne A de qua] qua Dp.c. certissimus aa.c.m2A 23 esse] .add. ad s.l.m2D ex obl.] et obligatione A 24 Christum om.A 25 crucifixusj )

209

Proinde, ne longum faciamus, hoc certe sentis, quod singulas animas singulis nascentibus etiam modo deus faciat. cui sententiae ne obiciatur, quod omnes creaturas sexto die consummauerit deus, septimo requieuerit, adhibes testimonium ex euangelio: pater meus usque nunc operatur. sic enim ad Marcellinum scripsisti, in qua epistula etiam mei commemorationem beniuolentissime facere dignatus es, quod hic me haberet in Africa, qui ei possem istam facilius explicare sententiam. quod si potuissem, [*]( a ) non ille hoc abs te tam longe posito inquireret, si tamen id tibi ex Africa scripsit. nam, quando scripserit, nescio; tantum scio, quod de hoc bene cognouerit cunctationem meam, unde me inconsulto facere uoluit. quamquam, etiam si consuleret, magis hortarer et gratias agerem, quod nobis conferri omnibus posset, nisi tu breuiter rescribere quam respondere maluisses, credo ne superfluo laborares, ubi ego essem, quem putabas id optime scire, quod ille quaesierat. ecce uolo, ut illa sententia etiam mea sit, sed nondum esse confirmo.

Misisti ad me discipulos, ut eam rem doceam, quam nondum ipse didici. doce ergo, quod doceam. nam ut doceam, multi a me flagitant eisque me sicut alia multa et hoc ignorare confiteor. et fortasse, quamuis in os meum uerecundentur, tamen apud se dicunt: tu es magister in Israhel et haec ignoras?

quod quidem dominus ei dixit, qui erat unus illorum, quos [*](3 cf. Gen. 2, 2 4 cf. epist. CXXVI 1 5 *Ioh. 5, 17 6 cf. epist. CXXVI 1 fln. 22 *Ioh. 3, 10 23 cf. Ioh. 3, 1-2 ) [*]( 1 sentis om.AD,Ma.c. quod] ut A 2 cuius !p 3 obiciantur A,DMa.c. sexta (t s.l.m2A) ADM 4 et sept. ap.c.m2aADM et sept. die Ag requieuit A adhibe Dp.r.A 5 usque om.ã nunc] modo $D sic ex si m2A 6 in om.õ 7 beniuolentiae A 8 ei istam (haee in ras.) fac. possim (-em m2)M et ipsam fac. possim AD possem ei suam fac. s.Į3 ei ipsam fac. possem g 10 scripserisap 11 cognoueris si a 12 tamquam aS 13 omn. conferri (uel omn. conferre); conferre AD,Ma.c. possit ?$AD,Ma.c.m2 ac possit Mp.c.m2 possit et d 14 scribere 3 15 ego om.a quid a quaesiuerat AlJDM quesiberat $ 18 eam rem § eam a ea cet. quam—19pr.doceamom.SP quam] quae ADMA nondum] non AD,Ma.c. 19 ipse om. A multi a me (s.l.) in ras.M malitia me AD 20 flagi(ex e m2jL)tante AD eisque (s.l.m2 1 quibusque)M isque AD 21 uerecundetur aa.c.m2D dicit AD,Ma.c.m2 23 quidfe M quidam AD ei dom. A dixerit ADM qui ex qua m2a eoram A ) [*]( LVI. Hieron: Epiat. III, Hilberg. ) [*]( 14 )

210
delectabat uocari rabbi, unde etiam ad uerum magistrum nocte uenerat, quia fortassis erubescebat discere, qui docere consueuerat. me autem magistrum potius audire quam uelut magistrum delectat audiri. recolo enim, quid dixerit eis, quos prae ceteris elegit: uos autem, inquit, nolite uocari ab hominibus rabbi; unus est enim magister uester Christus.

nec alius docuit Moysen etiam per Iothor nec alius Cornelium etiam per priorem Petrum nec alius Petrum etiam per posteriorem Paulum. a quocumque uerum dicitur, illo donante dicitur, qui est ipsa ueritas. quid, si ideo adhuc ista nescimus et ea neque orando neque legendo neque cogitando et ratiocinando inuenire potuimus, ut probemur, non solum indoctos quanta caritate doceamus, uerum a doctis etiam quanta humilitate discamus?

Doce ergo, quaeso, quod doceam, doce, quod teneam, et dic mihi, si animae singillatim singulis hodieque nascentibus fiunt, ubi in paruulis peccent, ut indigeant in sacramento Christi remissione peccati peccantes in Adam, ex quo caro est propagata peccati; aut, si non peccant, qua iustitia creatoris ita peccato obligantur alieno, cum exinde propagatis membris mortalibus inseruntur, ut eas, nisi per ecclesiam subuentum fuerit, damnatio consequatur, cum in earum potestate non sit, ut eis possit gratia baptismi subueniri ?