Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Certus etiam sum animam nulla dei culpa, nulla dei necessitate uel sua sed propria uoluntate in peccatum esse conlapsam nec liberari posse de corpore mortis huius uel suae uoluntatis uirtute tamquam sibi ad hoc sufficiente uel ipsius corporis morte, sed gratia dei per Iesum Christum, dominum nostrum, nec omnino esse animam ullam in genere humano, cui non sit necessarius ad liberationem mediator dei et hominum, homo Christus Iesus.

quaecumque autem sine gratia mediatoris et sacramento eius in qualibet corporis aetate de corpore exierit, et in poena futuram et in ultimo iudicio recepturam corpus ad poenam. si autem post generationem humanam, quae facta est ex Adam, regeneretur in Christo ad eius pertinens societatem, et requiem post mortem corporis habituram et corpus ad gloriam recepturam. haec sunt, quae de anima firmissime teneo. [*]( 16 cf. Rom. 7, 24 18 Rom. 7, 25 20 I Tim. 2, 5 ) [*](1 corpus certe A 2 pr. aut om.%} aereum aD,Aa.c.m2 aut aeth. om.A aethereum AD,aMp.c.m2 alia a sunt mai. A 3 alt. in om.a parte sui A 5 sit dic. A 6 nat.] add. et m2D 7 excellent(c)iorem substantiam AA 9 carnis] cauernis (-nas m2)a percepimus tyAA,DMa.c.m2 cogitare D, AMa.c.m2 10 proinde ADMA te] e (ea m2) a 11 teneat β me om.A 12 requiro] reo uiro ^ nihil me de A 13 fideJ add. me s.l.m2D 15 uel sua om.a peccato $ 16 liberare A 17 sufficientem (m del.m2)a mortem aa.c.m2A sed] nisi A 19 ulla g cui non] cum A,Ma.c. 20 hominum] hominis$23 poenam M futura %DA receptura β,Ap.r. )

207

Nunc accipe, obsecro, quid requiram, et noli me spernere; sic non te spernat, qui pro nobis dignatus est sperni. quaero, ubi contraxerit anima reatum, quo trahitur in condemnationem etiam infantis morte praeuenti, si ei per sacramentum, quo etiam paruuli baptizantur, Christi gratia non subuenerit. non enim es ex illis, qui modo noua quaedam garrire coeperunt dicentes nullum reatum esse ex Adam tractum, qui per baptismum in infante soluatur. quod te sapere si scirem, immo nisi te id non sapere scirem, nequaquam hoc abs te quaererem aut quaerendum putarem.

sed quia tenemus de hac re sententiam tuam concinentem catholicae fundatissimae fidei, qua et Iouiniani uaniloquia redarguens adhibuisti testimonium ex libro lob: nemo mundus in conspectu tuo nec infans, cuius est diei unius uita super terram, deinde adiunxisti: \'tabernaculo rei in similitudinem praeuaricationis Adae\', et liber tuus in Ionam prophetam satis hoc insigniter dilucideque declarat, ubi ieiunare paruulos propter ipsum originale peccatum merito coactos esse dixisti, non inconuenienter abs te quaero, hunc reatum anima ubi contraxerit, unde oporteat eam etiam in illa aetate per sacramentum Christianae gratiae liberari.

Ego quidem ante aliquot annos, cum libros quosdam scriberem de libero arbitrio, qui in multorum manus exierunt et habentur a plurimis, quattuor opiniones de animae incarnatione, utrum [*]( 11 cf. adu. Iouin. II 2 12 *Hiob 14, 4-5 14 adu. Iouin. II 2. cf. Rom. 5, 14 15 cf. Hieron. comm. in Ionam c. 3 u. 5 22 cf. August. de libero arbitrio III 59; 62; 63 ) [*]( 1 quaeso A 2 sic] si ap.c.ADMA te non aADM 3 contraxsit β qui A trahatur ADMA etiam in condemn. ^5 4 prae(e)uentis aADMa.c. uelr. quod A 5 enim om.a es om.A ex] de A 6 reatum] etatum D 7 esse om.ô adam (m del.m2) D in om.tyA infantes (-tis m2)A fonte A 8 si te sapere A pr. scire g alt. scire β P 9 quaererem aut om.ctf$%A 10 fundatissimaeque s 11 qua et] quia et Q qua Ôa.c. que $ et Mp.c. quastio (stio del.)D questio(add. ne s,l.m2)A ioui*maniDiuuinianιβ 13 est om.aJ unius diei A 14 similitudine β 16 iona propheta a satis] stis (del.m2) a satis in A delucideque(ae d) dA declarauit a 17 ipsum ex ipsud m2DM, e.r ipso m2A esse exp.m2D 18 ab D 19 oportet β 20 Christ. om.$ 21 e*go $ aliquod aa.c.mZty 22 libro 3 qui om.aa.c.m2 que !p et ne 5 et nunc g )

208
ex illa una, quae primo homini data est, ceterae propagentur, an singulis quibusque nouae etiam modo fiant, an alicubi iam existentes uel mittantur diuinitus uel sponte labantur in corpora, ita putaui esse tractandas, ut, quaelibet earum uera esset, non inpediret intentionem meam, qua tunc aduersus eos, quantis poteram uiribus, agebam, qui naturam mali suo principio praeditam aduersus deum conantur inducere, id est contra Manicheos.

nam de Priscillianistis adhuc nihil audieram, qui non multum ab istis dissimiles blasphemias fabulantur. ideo quintam opinionem non addidi, quam in tua epistula inter ceteras commemorasti, ne aliquam praeterires, ubi de hac quaestione interroganti rescripsisti religiosae memoriae uiro nobisque in Christi caritate gratissimo Marcellino, quod anima sit pars dei, primo quia non de incarnatione eius sed de natura quaeritur, cum hoc quaeritur, deinde quia hoc sentiunt illi, contra quos agebam, et id maxime agebam, ut creatoris inculpabilem inuiolabilemque naturam a creaturae uitiis et labe secernerem, cum illi a substantia mali, cui proprium principium principesque tribuunt, ipsam boni dei substantiam ex parte, qua capta est, corruptam et oppressam et ad peccandi necessitatem perductam esse contendant.