Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Certus etiam sum animam nulla dei culpa, nulla dei necessitate uel sua sed propria uoluntate in peccatum esse conlapsam nec liberari posse de corpore mortis huius uel suae uoluntatis uirtute tamquam sibi ad hoc sufficiente uel ipsius corporis morte, sed gratia dei per Iesum Christum, dominum nostrum, nec omnino esse animam ullam in genere humano, cui non sit necessarius ad liberationem mediator dei et hominum, homo Christus Iesus.

quaecumque autem sine gratia mediatoris et sacramento eius in qualibet corporis aetate de corpore exierit, et in poena futuram et in ultimo iudicio recepturam corpus ad poenam. si autem post generationem humanam, quae facta est ex Adam, regeneretur in Christo ad eius pertinens societatem, et requiem post mortem corporis habituram et corpus ad gloriam recepturam. haec sunt, quae de anima firmissime teneo. [*]( 16 cf. Rom. 7, 24 18 Rom. 7, 25 20 I Tim. 2, 5 ) [*](1 corpus certe A 2 pr. aut om.%} aereum aD,Aa.c.m2 aut aeth. om.A aethereum AD,aMp.c.m2 alia a sunt mai. A 3 alt. in om.a parte sui A 5 sit dic. A 6 nat.] add. et m2D 7 excellent(c)iorem substantiam AA 9 carnis] cauernis (-nas m2)a percepimus tyAA,DMa.c.m2 cogitare D, AMa.c.m2 10 proinde ADMA te] e (ea m2) a 11 teneat β me om.A 12 requiro] reo uiro ^ nihil me de A 13 fideJ add. me s.l.m2D 15 uel sua om.a peccato $ 16 liberare A 17 sufficientem (m del.m2)a mortem aa.c.m2A sed] nisi A 19 ulla g cui non] cum A,Ma.c. 20 hominum] hominis$23 poenam M futura %DA receptura β,Ap.r. )

207

Nunc accipe, obsecro, quid requiram, et noli me spernere; sic non te spernat, qui pro nobis dignatus est sperni. quaero, ubi contraxerit anima reatum, quo trahitur in condemnationem etiam infantis morte praeuenti, si ei per sacramentum, quo etiam paruuli baptizantur, Christi gratia non subuenerit. non enim es ex illis, qui modo noua quaedam garrire coeperunt dicentes nullum reatum esse ex Adam tractum, qui per baptismum in infante soluatur. quod te sapere si scirem, immo nisi te id non sapere scirem, nequaquam hoc abs te quaererem aut quaerendum putarem.