Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

unde ergo ad totam mox peruenit, quod non in toto fit, nisi quia et ibi tota est, ubi fit, nec, ut tota ibi sit, cetera deserit ? uiuunt enim et illa ea praesente, ubi nihil tale factum est. quod si fieret et utrumque simul fieret, simul utrumque totam pariter non lateret. proinde et in omnibus simul et in singulis particulis corporis sui tota simul esse non posset, si per illas ita diffunderetur, ut uidemus corpora diffusa per spatia locorum minoribus suis partibus minora occupare et amplioribus ampliora. quapropter, si anima corpus esse dicenda [*]( 1 super filio g meriti$2 constet D opus est β corporeus $ cor g omnes $ 3 quid] quis 5 4 se om.5 item-6 anima om.A 5 summa $ 6 ubique] ubi A alt. est] non (m2, sed eras.) est M et A 8 et altit. Q commouetm A maiore] maiores ADMa.r. maiorem aa.c.rnZ 9 partem(m del.) a que om.ty 10 alt. in om.A tota A non om.A 11 quod del.m2M,om.A anima aa.c.m2MA loquali !p 12 eius omnes J 13 intensius Dp.c.m2 15 toto] totum AD,Ma.c.m2 tota aa.c.m2 18 anima aa.c.m2A tota aa.c.m2A% 19 ibi] ubi § undergo a 20 mox ad totam A totam] tota aa.c.m2A in om.A toto ex totum m2A fit] sit A et ibi om.3 21 ubi est ubi g sit] fit 5 uiuimus g illa ea] ille a 3 illea (e del.m2)a illa a !p 22 et om.ãA utrumne aa.c.m2,seq. quę(del.)D simul fieret, simul utrumque om.A 23 pariter] partema latet $ et om.a 24 simul esse] simul et (ad m2) esse ã simus esse J )

206
est, non est certe corpus, quale terrenum est nec quale humidum aut aerium aut aetherium.

omnia quippe talia maiora sunt in maioribus locis et minora in minoribus et nihil eorum in aliqua sui parte totum adest, sed, ut sunt partes locorum, ita occupantur partibus corporum. unde intellegitur, anima siue corpus siue incorporea dicenda sit, propriam quandam habere naturam omnibus his mundanae molis elementis excellentiore substantia creatam, quae ueraciter non possit in aliqua phantasia corporalium imaginum, quas per carnis sensus percipimus, cogitari, sed mente intellegi uitaque sentiri.

neque haec perinde loquor, ut te, quae tibi nota sunt, doceam, sed ut aperiam, quid firmissime de anima teneam, ne me quisquam, cum ad ea uenero, quae requiro, nihil de anima uel scientia uel fide tenere arbitretur.