Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Accipe igitur, quae mihi peto aperire ac disserere non graueris. quaestio de anima multos mouet, in quibus et me esse confiteor. nam quid de anima firmissime teneam, non tacebo; deinde subiungam, quid mihi adhuc expediri uelim. anima hominis inmortalis est secundum quendam modum suum. non enim omni [*]( 6 cf. II Tim. 2, 21 ) [*]( 1 aliquod oa.c.!p poss. fieri A possit Ma.c.m2 te cot. praes. A cottidie a te om.ã 2 pr. uelim Aa.c.m2 alt. uelim %,Aa.c.m2 5 parat.] promptus g 6 flaglans aa.c. fraglans DA 7 reuell. β repell. A animos M p.c.m2 8 barbarus gladio β trucidauit D 10 exitus ^ excitatusD possit aD,AMa.c.m2 uelit-uelit Aa.c.m2 11 ullum a p.c. illum ^5 coepit AãMA primum β 12 ne om.fta.c. me om.3 fama {alt. a in ras.) ^ 13 dicere g adque a5{S 14 ad ex a M **hortatus A ortatus A quia s in om.A 16 pollitationem A5 19 mihi om.$ idoneos β 20 et om.at f 21 talem qualem !p quem A 23 igitur et A 24 multos-de anima om.3 mouit g et om.A 25 quod AD,Ma.c.m2 26 adhuc om.Ma.c. adhoc β 27 non enim] non in ex nomenin m2a )

204
modo sicut deus, de quo dictum est, quod solus habeat inmortalitatem — nam de animae mortibus sancta scriptura multa commemorat, unde illud est: sine mortuos sepelire mortuos suos —, sed quod ita moritur alienata a uita dei, ut tamen in natura sua uiuere non omnino desistat, ita mortalis ex aliqua causa inuenitur, ut etiam inmortalis non sine ratione dicatur.

non est pars dei anima. si enim hoc esset, omni modo incommutabilis atque incorruptibilis esset. quod si esset, nec deficeret in deterius nec proficeret in melius nec aliquid in semet ipsa uel inciperet habere, quod non habebat, uel desineret habere, quod habebat, quantum ad eius ipsius affectiones pertinet. quam uero aliter se habeat, non opus est extrinsecus testimonio; quisquis se ipsum aduertit, agnoscit.

frustra autem dicitur ab eis, qui animam dei esse partem uolunt, hanc eius labem ac turpitudinem, quam uidemus in nequissimis hominibus, hanc denique infirmitatem et aegritudinem, quam sentimus in omnibus hominibus, non ex ipsa illi esse, sed ex corpore. quid interest, unde aegrotet, quae si esset incommutabilis, unde libet aegrotare non posset ? nam quod uere incommutabile et incorruptibile est, nullius rei accessu commutari uel corrumpi potest.

alioquin non Achillea tantum, sicut fabulae ferunt, sed omnis caro esset inuulnerabilis, si nullus ei casus accideret. non est itaque natura incommutabilis, quae aliquo modo, aliqua causa, aliqua parte mutabilis est; deum autem nefas est nisi uere summeque incommutabilem credere: non est igitur anima pars dei.