Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

illi sibi uidentur de hac facilius exire quaestione, qui animas adseuerant pro meritis uitae prioris singulas singulis corporibus implicari. hoc enim putant esse in Adam mori, in carne scilicet, quae propagata est ex Adam, supplicia pendere, a quo reatu, inquiunt, gratia Christi liberat pusillos cum [*]( 2 *Eccle. 12, 7 27 cf. I Cor. 15, 22 28 cf. Ps. 113, 13 al. ) [*]( 1 confirmatione o!pJ.DM 2 illo aa.c.m2 eclesiastaes a ecclesiasten A et tunc ADM conuertentur § 4 deum a illud D 5 uol. esse g uoluimus ADM nolumus A 6 omnes om. β 7 inquanto a et om.a 8 est et ad g 9 prius Aa.c.m2 primitus a et] reuertitur A 10 ex om.A ex-sed om.A un. ill. spiritus õ 11 deum dA datum tyA qui aAMa.c.m2,D 12 ita om.aP it g 15 nam lic. n. fac.] ne talibus testimoniis fugiat A 17 ut om.a 19 quia ãa.c.3 iam hic A 20 domino aA 23 istam om.aJ 24 facilius ex difficilius a 25 singulas in singulis a 28 reatu] reos a pus.- p. 224, 2 liberat om.SJS )

224
magnis. hoc quidem recte, ueraciter, optime, quod gratia Christi liberat a reatu peccatorum pusillos cum magnis. sed in alia superiore uita peccare animas et inde praecipitari in carceres carneos non credo, non adquiesco, non consentio, primo, quoniam nescio per quos circuitus id agunt isti, ut post nescio quanta uolumina saeculorum iterum ad istam sarcinam corruptibilis carnis et supplicia pendenda redeundum sit, qua opinione quid horribilius cogitari possit, ignoro.

deinde quis tandem iustus defunctus est, de quo non, si isti uera dicunt, solliciti esse debeamus, ne in sinu Abrahae peccans in flammas illius diuitis deiciatur? cur enim non et post hoc corpus peccari