Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

uerum quia hoc testimonium ita pro istis sonat, ut non omni modo huic opinioni, quam defendi uolo, uideatur esse contrarium, admonendam tantum credidi prudentiam tuam, ne talibus testimoniis ex his angustiis me coneris eruere. nam licet nemo faciat optando, ut uerum sit, quod uerum non est, tamen, si fieri posset, optarem, ut haec sententia uera esset, sicut opto, ut, si uera est, abs te liquidissime atque inuictissime defendatur.

Haec autem difficultas etiam illos sequitur, qui iam existentes alibi animas et ab initio diuinorum operum praeparatas a deo mitti opinantur in corpora. nam et ab his hoc idem quaeritur: si animae inculpatae oboedienter ueniunt, quo mittuntur, cur in paruulis, si non baptizati uitam istam finierint, puniuntur? eadem prorsus in utraque sententia difficultas est.