Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Haec autem difficultas etiam illos sequitur, qui iam existentes alibi animas et ab initio diuinorum operum praeparatas a deo mitti opinantur in corpora. nam et ab his hoc idem quaeritur: si animae inculpatae oboedienter ueniunt, quo mittuntur, cur in paruulis, si non baptizati uitam istam finierint, puniuntur? eadem prorsus in utraque sententia difficultas est.

illi sibi uidentur de hac facilius exire quaestione, qui animas adseuerant pro meritis uitae prioris singulas singulis corporibus implicari. hoc enim putant esse in Adam mori, in carne scilicet, quae propagata est ex Adam, supplicia pendere, a quo reatu, inquiunt, gratia Christi liberat pusillos cum [*]( 2 *Eccle. 12, 7 27 cf. I Cor. 15, 22 28 cf. Ps. 113, 13 al. ) [*]( 1 confirmatione o!pJ.DM 2 illo aa.c.m2 eclesiastaes a ecclesiasten A et tunc ADM conuertentur § 4 deum a illud D 5 uol. esse g uoluimus ADM nolumus A 6 omnes om. β 7 inquanto a et om.a 8 est et ad g 9 prius Aa.c.m2 primitus a et] reuertitur A 10 ex om.A ex-sed om.A un. ill. spiritus õ 11 deum dA datum tyA qui aAMa.c.m2,D 12 ita om.aP it g 15 nam lic. n. fac.] ne talibus testimoniis fugiat A 17 ut om.a 19 quia ãa.c.3 iam hic A 20 domino aA 23 istam om.aJ 24 facilius ex difficilius a 25 singulas in singulis a 28 reatu] reos a pus.- p. 224, 2 liberat om.SJS )

224
magnis. hoc quidem recte, ueraciter, optime, quod gratia Christi liberat a reatu peccatorum pusillos cum magnis. sed in alia superiore uita peccare animas et inde praecipitari in carceres carneos non credo, non adquiesco, non consentio, primo, quoniam nescio per quos circuitus id agunt isti, ut post nescio quanta uolumina saeculorum iterum ad istam sarcinam corruptibilis carnis et supplicia pendenda redeundum sit, qua opinione quid horribilius cogitari possit, ignoro.

deinde quis tandem iustus defunctus est, de quo non, si isti uera dicunt, solliciti esse debeamus, ne in sinu Abrahae peccans in flammas illius diuitis deiciatur? cur enim non et post hoc corpus peccari

possit, si et ante potuit r postremo lOnge aliua est m Adam peccasse - unde dicit apostolus: i n quo omnes peccauerunt — et aliud est extra Adam nescio ubi peccasse et ideo in Adam, id est in carnem, quae ex Adam propagata est, tamquam in carcerem trudi. illam uero opinionem, quod ex una fiant omnes animae, nec discutere uolo, nisi necesse sit, atque utinam ista, de qua nunc agimus, si uera est, sic abs te defendatur, ut hoc necesse iam non sit.

Quamuis autem desiderem, rogem, uotis ardentibus exoptem et expectem, ut per te mihi dominus huius rei auferat ignorantiam, tamen, si — quod absit — minime meruero, patientiam mihi petam a domino deo nostro, in quem sic credimus, ut aliqua nobis non aperiri etiam pulsantibus nullo modo aduersus eum murmurare debeamus. meminerimus ipsis apostolis dictum: multa ha b eo uobis dicere, sed non potestis illa portare modo. in his, quantum ad me adtinet, etiam hoc deputem nec, [*](10 cf. Luc. 16, 22-23 12 Rom. 5, 12 22 cf. Matth. 7, 7—8. Luc. 11, 9-10 24 *Ioh. 16, 12. ) [*]( 1 optime-magnis om.Ô optinet A optimeque g 2 magnis] maioribus a 3 precipitare Aa.c. 4 sentio ^5 per nescio A 5 fieri circ. uel circ. fieri c aiunt g 6 corruptibilem ADM et] ad A 7 cogitare Ô 8 de inquis 3 tandem] tam a si] nisi $ uera dicunt] ueri(ex a)diciores A dicunt ex norunt A 9 flamma$10 cur] quis $ haec da.c.ty peccare $/1 12 unde-13 peccasse om.A 14 carne a%,Aa.r. carcere tip.c. 15 tradi A 16 istam $,om.a 17 iam necesse g 20 et om.A expetam g per] pro AD, Ma.c.m2 22 sic] si aAMa.c.m2,DA ut si $A nobis om.D 23 aperire. (t s.l.m2) A aperiat A a puls. ti,Aa.c. aduersum g 24 memine primus g memini prius : 25 non om.Ô 26 deputent A nec] ne a,Aa.c. neque ; )

225
qui hoc sciam, me indigner indignum, ne hoc ipso etiam conuincar indignior.

multa enim alia similiter nescio, quae commemorare uel numerare possum; et hoc tolerabiliter ignorarem, nisi metuerem, ne aliqua istarum opinionum contra illud, quod firmissima retinemus fide, incautis obreperet mentibus. sed antequam sciam, quaenam earum potius eligenda sit, hoc me non temere sentire profiteor, eam, quae uera est, non aduersari robustissimae ac fundatissimae fidei, qua Christi ecclesia nec paruulos homines recentissime natos a damnatione credit nisi per gratiam nominis Christi, quam in suis sacramentis commendauit, posse liberari.

CXXXII. AUGUSTINUS AD HIERONVMUM DE SEXTEXTIA IACOBI APOSTOLI.

Quod ad te scripsi, honorande mihi in Christo frater Hieronyme, quaerens de anima humana, si nascentibus singulis nouae singulae nunc usque fiunt, ubi peccati uinculum contrahant, quod per sacramentum gratiae Christi etiam in infantibus recens natis [*](1 indiger Ma.c.m2,om.A ne] nec A me ex mae d ipsum A conuincoryl 2 indignor § alia om.Ma.c.m2 et alia d uel num. om.A 3 enumerare ^5? 4 istorum ADM firmissime ex firmissa m\'2a fide ret. g 5 obriperet ctyAD, \'Ma.c.m2 6 eorum 3 temere ex timere trdaA 7 eamque ueram esse A 8 homines om.ty 9 credi A ni A Christi om.3 10 commendabit β–ui A possit aa.c. liberari] add. explicit epistula agustini ad hieronimum d explicit epistula sancti agustini ad hieronimum de origine animae M explicit de anima sancti augustini episcopi ad sanctum hieronimum epistula uel libellus A ) [*](β= Escorialensis & 1. 14 s. VIlI-IX. ) [*](A = Berolinensis lat. 17 s. IX. ) [*](3 = Parisinus lat. 12163 s. IX. ) [*](D = Valicanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](M = Coloniensis 60 s. I X-X. ) [*](Eug — Eugippii excerpta ex operibus S. Augustini p. 34-49 Knoell haec epistula est inter Augustini epistulas CLXVll (Ill p. 586 Goldbacher) agustinum (sic) ad iheronimum de epistola iacobi β item augustinus (incipit epistola agustini M) ad hieronimum (ex —mo A) de eo (deo M) quod scriptum est qui totam legem seruauerit offendat autem (ona. A) in uno (unu A) factus est omnium reus AfjDM ) [*]( 14 honerande 3 17 gratia β in orn.aL-1 recenter βς ) [*]( LVI. Hieron. Epist. III, Hilberg. ) [*]( 15 )

226
non dubitamus esse soluendum, cum in non paruum uolumen procederet, nolui ulla alia onerare quaestione. sed quod urguet acrius, multo minus est neglegendum.

proinde quaero et per dominum obsecro, ut exponas mihi, quod multis existimo profuturum, aut, si iam uel abs te uel ab aliquo expositum habes, dirigas nobis, quomodo accipiendum sit, quod in epistula Iacobi apostoli est: qu icumque enim totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. quae res talis ac tanta est, ut, quod hinc tibi non iam olim scripsi, me multum paeniteat.

De agenda namque praesenti uita, quomodo ad uitam perueniamus aeternam, non de praeterita perscrutanda, quam penitus demersit obliuio, sicuti est illud, quod de anima quaerendum putaui, haec uertitur quaestio. eleganter autem dictum esse narratur, quod huic rei satis apte conuenit. cum quidam ruisset in puteum, ubi aqua tanta erat, ut eum magis exciperet, ne moreretur, quam suffocaret, ne loqueretur, accessit alius eoque uiso miserans ait: \'quomodo huc cecidisti?\' at ille: \'obsecro\', inquit, \'quomodo hinc me liberes, non, quomodo huc ceciderim, quaere\'.

ita, quoniam fatemur et fide catholica tenemus de reatu peccati tamquam de puteo etiam paruuli infantis animam Christi gratia liberandam, satis est ei, quod modum, quo salua fiat, nouimus, etiam si numquam, quomodo in malum illud deuenerit, nouerimus. sed ideo putaui esse quaerendum, ne forte ex illis opinionibus incarnationis animae aliquam teneamus incautius, quae liberandam prorsus animam paruuli contradicat negans eam esse in isto malo.

hoc igitur firmissime retento, quod anima paruuli de reatu peccati liberanda est nec alio modo liberanda nisi gratia dei per Iesum Christum, dominum [*]( 6 *Iac. 2, 10 28 Rom. 7, 25 ) [*]( 1 solu. esse non dub. g in non] non in oM 2 ulla] illa A honerare A5 3 quaeso β deum g 5 alico β alio aliquo AoDJl 6 ap. iac. Eug.cod.rat. apostoli om.^3 scriptum est g 7 enim] autem %Eug obseniauerit Egg. codd.plerique obseruaberit β offendet \'p 9 ac tanta] hac tantum β huic D 10 multum me g me om.% 12 de om.AftDM prescrutanda β 13 dimersit β demergit Eug sicut $& 15 quo ^ conneniunt § 17 et eo g mirans M admirans ; 18 at ille om.AftDM cogita quomodo ADM me hinc β 19 quMTSiS Eug.codd.praeterVat.g 21 anime 5 gratiae § 22 quo] quomodo g fiant 3 28 Christum om.ty )

227
nostrum, si possumus etiam ipsius mali causam et originem nosse, uaniloquis non disputatoribus sed litigatoribus paratius instructiusque resistimus; si autem non possumus, non, quia latet miseriae principium, ideo pigrescere misericordiae debet officium.

aduersus eos autem, qui sibi uidentur scire, quod nesciunt, hoc tutiores sumus, quod hanc ignorantiam nostram non ignoramus. aliud est enim, quod nescire malum est, aliud, quod sciri uel non potest uel non opus est uel ad uitam, quam quaerimus, indifferens est. hoc uero, quod de litteris apostoli Iacobi nunc requiro, in hac ipsa, qua uiuimus et, ut semper uiuamus, deo placere studemus, actione uersatur.

Quomodo ergo intellegendum est, obsecro te: quicumque totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus? itane, qui furtum fecerit, immo uero, qui dixerit diuiti: \'hic sede\', pauperi autem: \'tu sta illic\', et homicidii et adulterii et sacrilegii reus est ? quod si non est, quomodo, qui in uno offendit, factus est omnium reus? an illud, quod dixi de diuite et paupere, ad ista non pertinet, quorum si quis in uno offenderit, fiet omnium reus?

sed recolendum est, unde uenerit ista sententia et quae illam superiora pepererint quibusque conexa dependeat. fratres mei, nolite, inquit, in personarum acceptione habere fidem domini nostri Iesu Christi gloriae. etenim, si introierit in conuentu uestro uir aureum anulum habens in ueste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu et intendatis in eum, qui indutus est ueste praeclara, [*]( 12 Iac, 2, 10 15 cf. Tac. 2, 3 21 *Iac. 2, 1—6 ) [*]( 2 uaniloquiis AftD,Ma.r. 4 deb. mis. Eug.cod.Val. 5 quod] et D 7 alt. est om.ç scire AftD,Ma.c.Eug (praeler unurnParis.) 8 uel non opus est] uel non potest (erasa) D,om9 iac. ap. $ hoc J 10 et deo ^ 12 igitur g qui Ma.c.m2 13 aufendat § 14 una 5 factum est autem omnium 5 15 sede hic g 16 homocidio § sacrilegi SJ.: quid $ 17 offendat ; 18 dixit AftDMEug.cod.Yat. diuiti D non om.A 19 factus est20 illa g superiorum ^ -rem AftDM -ri g 21 dependet D -deant Eug. cod. rat. 23 nostri om.ADM 24 conuentum uestrum Enj.codd.nonnulli conspectu uestro \\:Įs anulum aureum c 27 ueste praeclaram 3. ) [*]( 151t )

228
et dicatis: \'tu sede hic bene\', pauperi autem dicatis: \'tu sta illic\' aut: \'sede sub scabello pedum meorum\', nonne iudicastis apud uosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum? audite, fratres mei dilectissimi: nonne deus elegit pauperes in hoc mundo diuites in fide et heredes regni, quod promisit deus diligentibus se? uos autem exhonorastis pauperem, propter illum scilicet, cui dictum est: \'tu sta illic\', cum habenti anulum aureum dictum esset: \'tu sede hic bene\'.