Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nolo mihi dicatur pro hac sententia debere accipi, quod scriptum est: qui finxit spiritum hominis in ipso et: qui finxit singillatim corda eorum. aliquid fortissimum atque inuictissimum requirendum est, quod nos non cogat deum credere ullarum animarum sine culpa aliqua damnatorem. nam uel tantundem ualet uel plus est forsitan creare quam fingere et tamen scriptum est: cor mundum crea in me, deus. nec ideo putari potest anima hoc loco optare se fieri, priusquam aliquid esset.

sicut ergo iam existens creatur innouatione [*](3 cf. Rom. 5, 18 5 Rom. 7, 25 6 cf. 1 Cor. 15, 22 18 *Zach. 12, 1 19 Ps. 32, 15 23 Ps. 50, 12 ) [*]( 1 ubi] uidi$2 fuit] add. quod ille 9($uidi A quisquis A 3 sentit$quae g 4 in omnes A condemnatio 5 duci] duo A 6 oms uiuificatur D 7 quic. uiu. om.a ecclesiae] oms A fundamentum g 8 sola paru. g,Mp.c.m2 paru. om.AD,Ma.c.m2 9 curritur A offerentur AôA offentur D 10 est atque redd. ADM 11 damnantur ADM noue A noua Ma.c.m2D noba$12 moriuntur ADA,Ma.c.m2 14 eccl. test. !p creationem D conditione$15 sententiae iia.c. -am D 16 obpugnatio (io eras.M)- ADM 17 nam nolo a pro hac sent.] prophete sentiam !p hanc D 21 animo om.A damnatorum A_.i\\fa.c.m2 22 iam a ualet et ADM 23 et om. a tam Ô est om.ô 24 potest] putem g animam $ se ex si m2a 25 esset] ee A )

223
iustitiae, sic iam existens fingitur conformatione doctrinae. nec illud, quod in Ecclesiaste scriptum est: tunc.conuertetur in terram puluis, sicut fuit, et spiritus reuertetur ad dominum, qui dedit illum, istam confirmat sententiam, quam esse uolumus nostram; plus enim hoc suffragatur eis, qui ex una putant omnes esse animas.

nam sicut conuertitur, inquiunt, puluis in terram, sicut fuit, et tamen caro, de qua hoc dictum est, ad hominem non reuertitur, ex quo propagata est, sed ad terram, unde primus homo factus est, sic et spiritus ex illius unius spiritu propagatus non tamen ad eum reuertitur sed ad dominum, a quo illi datus est.

uerum quia hoc testimonium ita pro istis sonat, ut non omni modo huic opinioni, quam defendi uolo, uideatur esse contrarium, admonendam tantum credidi prudentiam tuam, ne talibus testimoniis ex his angustiis me coneris eruere. nam licet nemo faciat optando, ut uerum sit, quod uerum non est, tamen, si fieri posset, optarem, ut haec sententia uera esset, sicut opto, ut, si uera est, abs te liquidissime atque inuictissime defendatur.