Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quid hic ergo de illis infantibus intellegendum est, qui, priusquam possent agere uel bene uel male, sine baptismo corpore exuti sunt? nihil hic de talibus dictum est. sed si caro eorum ideo non resurget, quia nec boni aliquid egerunt nec mali, nec illorum resurrectura est, qui percepta baptismi gratia in illa aetate defuncti sunt, in qua nihil bene uel male agere potuerunt. si autem illi inter sanctos resurgent, id est inter eos, qui bene egerunt, inter quos et illi resurrecturi sunt nisi inter eos, qui male egerunt, ne aliquas humanas animas credamus corpora sua non recepturas siue in resurrectionem uitae siue in resurrectionem iudicii? quae sententia, priusquam refellatur, ipsa nouitate iam displicet.

deinde quis ferat, si credant se illi, qui ad baptismum cum suis paruulis currunt, propter carnes eorum, non propter animas currere ? beatus quidem Cyprianus non aliquod decretum condens nouum sed ecclesiae fidem firmissimam seruans ad corrigendos eos, qui putabant ante octauum diem natiuitatis non esse paruulum baptizandum, non carnem sed animam dixit non esse perdendam et mox natum rite baptizari posse cum suis quibusdam coepiscopis censuit. [*]( 2 *Ps. 115, 1 3 *Ioh. 5, 28 6 *I Cor. 15, 21 7 *1 Cor. 15, 22 22 cf. Cyprianus epist. 64, 2-6 p. 718-21 H. ) [*]( 2 plane] plenam ^ audi g 3 uenit M 4 in mon. sunt ADMA 5 procedunt AMa.c.m2,D bona] bene atyfaAp.c. 6 de qua-ipsa est orn.A 7 est om.ty 9 cogerunt g 10 possint d possunt !)8 11 pr. uel om.A bonum β exsuti sumus J 12 hic om.A sed om. a 13 fecerunt tyADM 14 aetate om.A quid D 15 mala D sanctos in ras.M eos AD 17 ne] neque $ 18 receptura da.c.A repturas g resurrectione a 19 resurrectione äβΡ 20 iam om.A qui sperat AA 21 se om.A quia babtismum D 23 firmatissimam g 24 seserbans β corrigendum tyADM, Aa.c. 25 paru. om.A 26 dixi A non om.3 possem dum sui $\' )

222

Sed contra Cypriani aliquam opinionem, ubi, quod uidendum fuit, fortasse non uidit, sentiat quisque, quod libet; tantum contra apostolicam manifestissimam fidem nemo sentiat, qui ex unius delicto omnes in condemnationem duci praedicat, ex qua condemnatione non liberat nisi gratia dei per Iesum Christum, dominum nostrum, in quo uno omnes uiuificantur, quicumque uiuificantur, contra ecclesiae fundatissimum morem nemo sentiat, ubi ad baptismum, si propter paruulorum sola corpora curreretur, baptizandi offerrentur et mortui.

Quae cum ita sint, quaerenda causa atque reddenda est, quare damnentur animae, quae nouae creantur singulis quibusque nascentibus, si praeter Christi sacramentum paruuli moriantur. damnari enim eas, si sic de corpore exierint, et sancta scriptura et sancta est testis ecclesia. unde illa de animarum nouarum creatione sententia, si hanc fidem fundatissimam non oppugnat, sit et mea, si oppugnat, non sit et tua.