Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

An forte dicendum est in paruulo carnem solam esse peccati, nonam uero illi animam fieri, qua secundum dei praecepta uiuente in adiutorio gratiae Christi et ipsi carni edomitae ac subiugatae possit incorruptionis meritum comparari ?

sed quia in paruulo anima nondum id agere potest, si Christi acceperit sacramentum, per hanc gratiam carni eius adquiritur, quod illius moribus nondum potuit; si autem sine illo sacramento anima paruuli exierit, ipsa quidem in aeterna uita erit, unde eam nullum peccatum potuit separare, caro uero eius non resurget in Christo non percepto ante mortem illius 25 sacramento ? [*]( 7 *Rom. 5, 18 11 paulo ante] = cap. 6 17 cf. Rom. 8, 3 ) [*]( 1 uiuificantur d etiam] et A 2 sacramento eius participationis A 3 apostolicam ADM 4 cum exp.D 5 qui$alter J omn. uiu. A 6 uiuificatur ADM utom.3 eadem (ex eodem M) damnatione ADM ea om-d 7 maneat aa.c.m2ADM remaneant A 8 in eras.AM 10 iuuinian.β iouian. %A et om.õ ihonam !p 11 uerissima A 13 praesenti a damnationem $ paruolis β paruulis A 15 illa] ulla dAD 17 est om.A solam causam g 18 quae iia.c.õ praeceptum A 19 et ipsi-21 Christi om.A et domitae Ma.c.m2 adomitae A subiunctae Ma.c. subiectae A 20 conpo(u rra)tari d eonpensari β in om.Ma.c.m2 anima om.% id ag. nond.β 21 sij nisi AftDM acceperat β 22 carni om.% 23 ullo β et ipsa <P 24 erit] est $ nullam Da.c.,om.ii separari D 25 huius $ pr. non om. A resurgit osurget õa.c. a. mort. illius] eius a. mort. A )

221

Hanc opinionem numquam audiui, numquam legi, sed plane audiui et credidi, propter quod et locutus sum, quia ueniet hora, quando omnes, qui sunt in monumentis, audient uocem eius et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem uitae — ipsa est, de qua dicitur: et per unum hominem resurrectio mortuorum, ipsa est, qua in Christo omnes uiuificabuntur —, qui autem male egerunt, in resurrectionem iudicii.

quid hic ergo de illis infantibus intellegendum est, qui, priusquam possent agere uel bene uel male, sine baptismo corpore exuti sunt? nihil hic de talibus dictum est. sed si caro eorum ideo non resurget, quia nec boni aliquid egerunt nec mali, nec illorum resurrectura est, qui percepta baptismi gratia in illa aetate defuncti sunt, in qua nihil bene uel male agere potuerunt. si autem illi inter sanctos resurgent, id est inter eos, qui bene egerunt, inter quos et illi resurrecturi sunt nisi inter eos, qui male egerunt, ne aliquas humanas animas credamus corpora sua non recepturas siue in resurrectionem uitae siue in resurrectionem iudicii? quae sententia, priusquam refellatur, ipsa nouitate iam displicet.