Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sed ut omittamus et contemnamus ea, quae breui tempore patiuntur nec transacta reuocantur, numquid similiter contemnere possumus, quod per unum hominem mors et per unum hominem resurrectio mortuorum? sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur.

per hanc enim apostolicam diuinam claramque sententiam satis euidenter elucet neminem ire in mortem nisi per Adam, neminem in uitam aeternam nisi per Christum. hoc est quippe \'omnes\' et \'omnes\', quia, sicut omnes homines per primam, hoc est per carnalem, generationem pertinent ad Adam, sic omnes homines ad secundam, id est spiritalem, generationem ueniunt, quicumque ad Christum perueniunt.

ideo ergo dictum est et hic \'omnes\' et ibi \'omnes\', quia, sicut omnes, qui moriuntur, non nisi in Adam moriuntur, ita omnes, qui uiuificabuntur, non nisi in Christo uiuificabuntur. ac per hoc, quisquis nobis dixerit quemquam resurrectione mortuorum uiuificari nisi in Christo, tamquam pestis communis fidei detestandus est. item, [*]( 13 *I Cor. 15, 21—22 ) [*]( 1 compensatione M illa om. ADM ista Õ 2 nisi etiam om.A etiam] eam $ 3 grauissimo cruciatus (sdel.m2)d cruciatos $ xpiani $ 4 societate $ *expirauit A 5 et insuper d praeparanda d de om.õ 6 operis ADMa.c. 8 prode est (alt. e del.) a 9 ullo $ 10 agitur nunc A agebatur ex agebant iraD 11 ut hoc A 14 hom. om.A 16 omnes del. uid.A uiuificantur o 18 alt. nem.] nem. ire tyADM 19 et omnes om.a 21 sic] si Õ omnes] ut nec (et omnes m2)ii 23 quia sic. omnes om.A 24 alt. qui] si a uiuificantur a 25 uiuificantur d ac] hac aa.c.y t 26 nobis] non AD,Ma.c.m2 resurrectione A in resurrectione ç nisi] non (eras.M) posse nisi ADM posse nisi g )

220
quisquis dixerit, quod in Christo uiuificabuntur etiam paruuli, qui sine sacramenti eius participatione de uita exeunt, hic profecto et contra apostoli praedicationem uenit et totam condemnat ecclesiam, ubi propterea cum baptizandis paruulis festinatur et curritur, quia sine dubio creditur aliter eos in Christo uiuificari omnino non posse.

qui autem non uiuificantur m Christo, restat, ut m ea condemnatione maneant, de qua dicit apostolus: per unius delictum in omnes homines ad condemnation e m. cui delicto obnoxios paruulos nasci et omnis credit ecclesia et ipse iam contra Iouinianum disputans et exponens Ionam prophetam, sicut paulo ante commemoraui, fide ueracissima definisti. credo et in aliis locis opusculorum tuorum, quae uel non legi uel in [*]( - 5 praesentia non recordor. huius igitur damnationis in paruulos causam requiro, quia neque animarum, si nouae fiunt singulis singulae, uideo esse ullum in illa aetate peccatum nec a deo damnari ali- 15 quam credo, quam uidet nullum habere peccatum. )