Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Haec et alia, quae possum, sicut possum, dico aduersus eos, qui hanc opinionem, qua creduntur animae sicut illa una singulis fieri, labefactare conantur. sed cum ad poenas uentum est paruulorum, magnis, mihi crede, coartor angustiis nec, quid respondeam, prorsus inuenio; non solum eas poenas dico, quas habet post hanc uitam illa damnatio, quo necesse est trahantur, si de corpore exierint sine Christianae gratiae sacramento, sed eas ipsas, quae in hac uita dolentibus nobis uersantur ante oculos, quas enumerare si uelim, prius tempus quam exempla deficiunt.

languescunt aegritudinibus, torquentur doloribus, fame et siti cruciantur, debilitantur membris, priuantur sensibus, uexantur ab inmundis spiritibus. demonstrandum est utique, quomodo ista sine ulla sua mala causa iuste patiantur. non enim dici fas est aut ista ignorante deo fieri aut eum non posse resistere facientibus aut iniuste ista uel facere uel permittere.

numquidnam, sicut animalia inrationabilia recte dicimus in usus dari naturis excellentioribus etsi uitiosis, sicut apertissime in euangelio uidemus porcos ad usum desideratum concessos esse daemonibus, hoc et de homine recte possumus dicere? animal est enim sed rationale etsi mortale. anima est rationalis in illis membris, quae tantis afflictionibus poenas luit. deus bonus est, deus iustus est, deus omnipotens est; hoc dubitare omnino dementis est. tantorum ergo malorum, quae fiunt in paruulis, causa iusta dicatur.