Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Illud uero, quod in libro aduersus Rufinum posuisti, quosdam huic sententiae calumniari, quod deum dare animas adulterinis conceptibus uideatur indignum, unde conantur adstruere meritis gestae ante carnem uitae animas quasi ad ergastula huius modi iuste posse perduci, non me mouet multa cogitantem, quibus haec possit calumnia refutari.

et quod ipse respondisti non esse uitium sementis in tritico, quod furto dicitur esse sublatum, sed in eo, qui frumenta furatus est, nec idcirco terram non debuisse gremio suo semina confouere, quia sator inmunda ea proiecerit manu, elegantissima similitudo est. quam et antequam legerem, nullas mihi obiectio ista de adulterinis fetibus in hac quaestione faciebat angustias generaliter intuenti multa bona deum facere etiam de nostris malis nostrisque peccatis.

animalis autem cuiuscumque creatio, si habeat prudentem piumque consideratorem, ineffabilem laudem creatori excitat, quanto magis creatio non cuiuslibet animalis sed hominis! si autem causa creandi quaeritur, nulla citius et melius [*](1 cf. Matth. 10, 30. Luc. 12, 7 6 Sallust. Iug. 2, 3 10 *Rom. 6, 9 12 cf. Apolog. adu. libros Rufini III 28 ) [*]( 1 filio § filiis Aa.c.m.2 nostro AD,Ma.c.m2 4 modoramine tyD consonari AD,Ma.c. 5 esse orn.äβ 6 inmortales β 7 credere Mp.c.m2 cogamur Mp.c.m2 anima humana(ex u)m A animum hominum d 9 crea- tum A creata(ex u) A mouit ci,ADMa.c.m2 10 inmortalitas (in del.m2)D iam om.A 12 quod in libro om.A 13 huius Ap.c.m2 sententia A 14 conatur a 16 mundi g me om.A 17 posset β٨ refutare A 18 esse omty esse ideo a in eo ex i(tuit e)deo m2a 19 debuisset Aa.r.D 21 et om.ă 23 intuentibus 3 deum bona β 25 habet β pium prudentemque ADM 26 exc. creatori !p excitant A )

215
respondetur, nisi quia omnis creatura dei bona est; et quid dignius, quam ut bona faciat bonus deus, quae nemo potest facere nisi deus ?