Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

imitare, crudelis, saltim hostem Romani imperii. Brennus nostri temporis tantum, quod inuenerat, tulit; tu quaeris, quod non inuenis. et mirantur aemuli — uirtus enim semper inuidiae patet -, curtantarum secum pudicitiam tacita proscriptione mercata sit, cum et ille partem sit dignatus accipere, qui totum potuit auferre, et haec quasi comiti negare non ausa sit, quae se intellegebat sub nomine priuatae dignitatis tyranno seruientem?

sentio me inimicorum patere morsibus, quod adulari uidear nobilissimae et clarissimae feminae. qui accusare non poterunt, si me scierint hucusque tacuisse; neque enim laudaui in ea umquam antiquitatem generis, diuitiarum et potentiae magnitudinem uiro uiuente uel mortuo, quae alii forsitan mercennaria oratione laudauerint.

mihi propositum est stilo ecclesiastico laudare auiam uirginis meae et gratias agere, quod uoluntatem eius sua adiuuerit uoluntate. alioquin cellula monasterii, uilis cibus uestisque contempta et aetas uicina iam morti breuisque temporis uiaticum carent omni adsentationis infamia. denique in reliquis partibus omnis mihi sermo ad uirginem dirigetur et uirginem nobilem et nobilem non minus sanctitate quam genere, cuius quanto sublimis ascensus est, tanto lapsus periculosior.